Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Fama est satis constans hunc regem, dum in Hispaniam reuertitur, inter nauigandum Ostiam[ERROR: no reftable 1:] (ita uocant oppidum ab Anco rege Romano conditum, qua Tyberis in Tuscum mare influit) primum diuertisse, atque cum Iulio Secundo, Romano pontifice, collocutum esse; deinde Sauonae (urbs est in Ligustico litore sita) cum rege Gallo congressum, cum utroque autem de bello Venetis inferendo sermonem contulisse. Per idem enim tempus Francorum rex Genuam haud procul a Sauona distantem, quae, ut fama est, Venetorum in primis instinctu defecerat, per se eo cum exercitu accedens deditione ciuium recaeperat. Non enim senatus Genuensis, sed plebs, in cuius manu res Genuensis est, ab officio decesserat.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.