Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Fama est satis constans hunc regem, dum in Hispaniam reuertitur, inter nauigandum
Ostiam[ERROR: no reftable 1:]
(ita uocant oppidum ab Anco rege Romano conditum, qua Tyberis in Tuscum
mare influit) primum diuertisse, atque cum Iulio Secundo, Romano pontifice, collocutum esse; deinde Sauonae (urbs est in Ligustico litore sita) cum rege Gallo congressum,
cum utroque autem de bello Venetis inferendo sermonem contulisse. Per idem enim
tempus Francorum rex Genuam haud procul a Sauona distantem, quae, ut fama est,
Venetorum in primis instinctu defecerat, per se eo cum exercitu accedens deditione
ciuium recaeperat. Non enim senatus Genuensis, sed plebs, in cuius manu res Genuensis
est, ab officio decesserat.

|