Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Et licet id surdis auribus nequicquam caneret,[ERROR: no reftable 1:]
iniuriam tamen tacitus ferebat.
Neque enim urbes illas per se armis repetendas censebat, caeteris regibus, qui aduersus
Venetos secum sentiebant, nondum ad gerendum bellum satis paratis, quippe Venetos
tanti tunc faciebant Hispani (nondum enim imbecillitatem uirium eorum in rebus bellicis detexerat fortuna) ut eos non nisi fractis prius a rege Gallo opibus eorum aggredi ausi
sint. Nam Veneti, antequam Galli et Hispani, hi regnum Neapolitanum, illi
Mediolanense, non magis armis quam cognationis iure obtinuissent, toti fere Italiae
moderabantur: tantum sane ualebat Venetorum consilium aduersus reliquos Italos
ignauia simul ac discordia eneruatos. Itaque Philippo Morino intra paucos dies febri
extincto, quem diximus ab Hispanis principibus regem designatum in Ulteriorem
Hispaniam accessisse, Ferdinandus re, quae ad Apuliae urbes Venetis oppignoratas
spectabat, infecta, Hispanias repetiit, reuocantibus eum his ipsis, qui paucis ante mensibus, dum genero fauent, pene expulerant.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|