Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Caeterum ne mortuo quidem parente Caesar a flagitiis destitit. Nam quum Pius Tertius,
pontifex Romanus, qui Alexandro in pontificatum successerat, uigesimo die ab inito
pontificatu suum obisset diem, ne esset qui retenta duntaxat sibi potestate, quam uulgo
spiritualem uocant, imperium urbium Italicarum Romano imperatori restitueret ― id
enim Pium mente agitasse quidam auctores sunt ― pactus est Caesar, incertum qua mercede, cum Iuliano Sauonense ciue, diui Petri ad uincula tunc cardinale, quem pontificem
creatum Iulium Secundum appellarunt, ut sua opera cardinales Hispani in pontificiis
225 comitiis suffragiis ineundis ipsi Iuliano adiumento forent. Caeterum quum Iulius
pontificatum adeptus Genuensi religione fidem Caesari seruaret, nec modo promissa ei
non praestaret, sed insuper malum minaretur, Neapolim se contulit. Ibi, quia Deus illum
tam diu iniurias impune ferre noluit, fugiendo, ut saepe usu uenit, in periculum incidit,
propterea quod a Consaluo Adigario eadem fraude, qua ille multos Italiae principes
interfecerat, fide interposita comprehensus, atque in custodiam datus in Hispaniam ad
Ferdinandum regem, Hisabellae uirum, missus est, a quo in carcerem coniectus quum
diu uaria consilia euadendi animo uolutasset, tandem sanguinarius homo, ne ab ingenio
suo degeneraret, subsidium ab audacia et crudelitate petendum censuit.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|