Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Cumque aliquot annis haec pestis atque immanis bellua ita grassata esset,[ERROR: no reftable 1:] seque apud omnes fere gentes scelerum magnitudine insignem fecisset, nec sumptui rapinae sufficerent (erat enim cum aliarum rerum, tum maxime pecuniae largitor), duos Romanae Ecclesiae cardinales, quos et flagitia sua auersari intellexerat, et diuitiis celebres erant, tollere constituit, quo eorum bona ueluti caduca ac uacantia, atque ad fiscum deuoluta sibi uendicaret. Ad auertendam igitur suspitionem illos una cum pontifice ad coenam uocat. Vinum nobilioris notae cardinalibus porrigendum inscientibus omnibus ueneno inficit; eum qui a calicibus erat, sceleris prorsus inscium, admonet, ut de illo uino solis, quos morti destinauerat, inter coenandum offerat. Caeterum Alexander pontifex (iam enim scelesti pontificatus supremus dies appetebat) quum forte prius quam coeteri ad coenam uenissent ― nam in eius aedibus conuiuium instructum erat ― sitis admonitu interrogat ministrum poculis 224 praepositum, quale uinum conuiuis depromptum esset. Minister illud ipsum uinum, cui uenenum immixtum erat, sceleris ut diximus ignarus, offert: nemini enim rei atrocitatem Caesar aperuerat. Quod cum admotum labris placuisset pontifici, iussit apponi sibi aliquid esculenti, moxque semel atque iterum ipsius uini potionem nullo forte ministri gustu libatam, securus ueneni, eo quod exploratae fidei minister, habebatur, hausit.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.