Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Et quia potentia per scelus quaesita pessime exerceri solet, ac plerunque suum ipsius exemplum in auctorem recidit, patrem carnificio uultu minisque circumsessum arbitrio suo regebat, atque ita in suam, incusso metu, cupidinem[ERROR: no reftable 1:] trahebat, ut ex scelerato per se homine perditissimum efficeret, omnemque humanitatem exuere cogeret. Nihil enim petenti miserrimus pater negare audebat, uel si id, quod peteretur, turpissimum foret. Sacra omnia uenalia erant,[ERROR: no reftable 2:] quod quidem apud sanctos illos pontifices, qui Christianorum mores condiderunt, nunquam fando auditum est. Et quod his non minus flagitiosum est, noxiorum quoque impunitates precio dabantur, nemo literis aut uitae sanctimonia ad ullam subuehebatur dignitatem, solis nummis ad sacerdotia aditus patebat. Diuites episcopi ueneno necabantur, quo non modo pontificis filius, quod turpiter prodigeret, haberet, sed et eius familia spoliis expleretur; in demortuorum locum atque in uacua sacerdotia, qui plus auri obtulisset, sufficiebatur. His pecuniis milites conducebantur, quorum expeditio ac militia erat principes Italiae e suis sedibus pellere, captos forte, aut fide interposita uocatos interficere. Vnde tota Flaminiae regio, et quicquid praeterea urbium ad ius Romani pontificis spectabat, ploratibus ac lamentis sonabat. Illustres constuprabantur foeminae, uirgines, pueri ingenui rapiebantur, cuncta cruore, fuga, libidine, auaritia, omni denique scelerum genere foeda erant.[ERROR: no reftable 3:]

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.