Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vt uero animaduerterunt Veneti, non caeteros modo Christianos principes fere sibi esse infensos, sed ipsum quoque Maximilianum ab se auersum, omni spe in propriis uiribus reposita, audacia sese tutos reddere constituunt, nulloque honestatis respectu, quod ut plurimum ab his a condita eorum urbe factitatum est, imperium augere, rati amplitudinem imperii, quibuscunque id artibus fiat, non tam inuidiam eis apud Italos praesertim, qui opes imprimis admirantur, conflaturam, quam uires ac potentiam collecturam. Quod profecto improbum consilium tandem destituit fortuna, tametsi satis laetis initiis coepta eorum uisa sit fouere. Fortunam autem uim quandam diuinae appellamus constitutionis, qua humana negocia agi censemus. Nam quum in idem tempus, quo Veneti huius modi consilia animo uoluebant, mors Alexandri Sexti, pontificis Romani, peropportune incidisset, multas Italiae urbes pontificis Romani uectigales partim a possessoribus pecunia emptas, partim uoluntaria deditione traditas in ditionem redegerunt. Quas sane urbes Caesar, Valentiniensium dux, homo omnibus sceleribus coopertus,[ERROR: no reftable 1:] atque ad perturbandam Italiam natus, ipsius Alexandri pontificis filius ex adulterio susceptus, ui tenuerat pulsis inde iustis possessoribus, mortuo deinde pontifice amiserat. Neque enim licet per leges uectigalem agrum auferri ab eo, qui conduxit, aut

-- 186 --

eius successore, quandiu uectigal pendatur. Et quoniam nos huius uiri mentio admonuit, quo sane nihil immanius aetas nostra tulit, naturam et mores eius non praeteribo silentio. Neque enim minus operae precium puto imitanda memorare, quam quae cauere decet.

Vade retro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.