Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Pace, quo diximus modo, inter Gallum et Hispanum facta, atque ad Venetos literis legati sui, qui apud Hispanum regem erat, perlata, ingenti ex conscientia perfidiae metu perculsi sunt. Itaque quo[ERROR: no reftable 1:] et ipsi alicuius Christiani regis amicitia sese munirent, omnibus tentarunt artibus Maximilianum Caesarem, Friderici filium, hominem satis notae leuitatis, in societatem pellicere, aut saltem a caeteris Christianis regibus auertere. Nihil enim Veneti et Romani etiam pontifices magis sibi timendum censent quam Christianorum regum coitionem. Metus autem utrisque hinc oritur, quia neutros sane Christiani reges imperio dignos existimant, alteros, quia mercaturae dediti sunt, alteros, quia non profanis, sed sacris ac diuinis duntaxat rebus uacare debent. Quamquam, ut quod 221 sentio dicam, sicut nolim sacerdotes magnis imperiis potiri, ne curis inanium rerum a diuino cultu auocentur, ita eos possessionibus uelim esse quam ditissimos: nam hospitalitas, munificentia, benignitas, propriae sacerdotum actiones, sine opibus ac sumptu exerceri nequeunt, praeterquam quod mendicitas non modo per se turpis est, sed etiam interdum seu cupiditate, seu egestate cogente dolosa. Videmus enim passim eos ipsos sacerdotes, qui professione sua pecuniis odium indixere, non modo poscendis nummis non saciari, sed etiam sub paupertatis gloria multo maiora acquirere, quam quae plęrique eorum religionis ritu capti reliquerant. Sed de hoc alias.[ERROR: no reftable 2:]

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.