Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Petrus ducis adhortatione accensus, assumpta cohorte sua, et id roboris in exercitu
Hispano erat, plenus bonae spei uadit ad oppugnandum castellum in ea parte pontis constructum, quae ad Hispanos uergebat. Nec uana spes fuit: nam Franci cum ne conspectum quidem Hispanorum sustinuissent, eodem impetu in illud quoque castellum, quod
ad alteram partem pontis aedificatum diximus, irrumpunt.[ERROR: no reftable 1:]
Consaluus occupato a suis
ponte, quem Gallis pauore attonitis ne rescindere quidem, nedum hosti repugnare in
mentem uenerat, legiones traducit, acieque instructa ad hostem pergit. Galli e castellis,
quae ponti superimposuerant, deturbati, ponteque ammisso ac hoste in castra pene
accaepto, a ducibus destituti, morbo, fameque magna ex parte confecti, et ob id certaminis studio auersi, ne tentato praelio dissipantur. Qui uero per ualetudinem effugere
220 nequiuerunt, positis armis hosti sese dediderunt. Dux Hispanus arbitratus non
minus decorum esse uictis parcere quam hostes superare, suos a caede hostium inhibuit,
Francosque armis spoliatos dimisit incolumes. Quosdam etiam ex hostibus illustriores
uiros, Christiana ac rara uictoris in deuictos usus benignitate, ne in itinere necessariarum
rerum inopia deficerent, memor humanarum rerum uiatico iuuit.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|