Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Erat Hispanis dux Consaluus Adigarius, sicut pacis artibus uir insignis, ita omni bellica laude dignissimus, quem supra diximus Cephaleniam de Turcis coepisse. Qui quum
uidisset Italos Francis conciliari, iamque in eorum ditionem totum regnum concessisse,
statuit quoad Galli simul incolarum fauore, simul suis ipsorum uiribus florerent, certamine supersedere,[ERROR: no reftable 1:]
nec manum cum his conserere, uerum cunctatione atque mora eos
eludere, satis gnarus et Gallorum uim breui senescere solere, et regni Neapolitani incolas, ut caeteros quoque huius aetatis Italos, fidem paruo momento mutare.

|