Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Eodem fere tempore accidit Constantinopoli res mira et rari exempli, atque ob id
literis mandanda, quaeque maxime argumento esset uerum Dei cultum 215 coelitus
infundi, purgatamque uitiis mentem illustrari ac in diuinitatis cognitionem induci. Turca
quidam ex eo sacerdotum genere, quos Machomethani Thalismanos uocant, literis
Arabicis, quibus omnes Machomethani utuntur, satis imbutus, quolibet octauo die, quem
antiquitas Veneri attribuit, uti Machomethanis mos est, templum Sophiae sacra facturus
ingrediebatur. Id autem templum Christo, qui Dei sapientia est, a magno Iustiniano erectum Mechmethes, Bazethis pater, capta Constantinopoli Machomethanis sacris dedicauerat. Qui quum esset inter sacerdotes eruditione simul et uitae integritate insignis,
non modo a plebe, sed etiam a rege ipso, dum doceret populum, attentissime audiebatur,
omnesque mirum in modum concionibus suis tenebat. Tandem quum in templo leges
Machomethanas de more populo rege praesente interpraetaretur, proiecto per contemptum codice, quem Turcae Alcoranum, id est praeceptorum collectionem uocant,
conuersusque ad ipsum regem diuinitus procul dubio mente monita inquit:
Miror te, rex, quum sis uir sapiens, nondum deprehendisse Machomethanae haeresis
uanitatem, ac quendam uersuti auctoris astum in sua secta constituenda, utpote quae
nihil in se diuini, aut quod ad ueram hominum beatitudinem pertineret, habeat. Quippe
-- 181 --
Machomethes, terrena tantum ac corporea sapiens, nec uiuis uerum iter ad felicitatem
ostendit, et uita functis communem cum bestiis beatitudinem pollicetur, atque quum
uideret uir callidus Christi religionem ad animi puritatem ueritatisque contemplationem
omni ex parte institutam esse, tantisque miraculis fulciri, ui et uoluptate proposita,
duobus sane efficacissimis humanis affectibus, sectam suam munire ac tueri praecepit.
Quare scito solam Christianam religionem ueram censendam, et Christum, ut ipse recte
affirmat, uiam, ueritatem et uitam esse.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|