Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis, caeterisque rapinis magna ex parte consistunt. Sed quia Veneti a Turcis contemptui habebantur, pacem per sese petere, ne hostes ea re elati iniquas pacis conditiones ferrent, haudquaquam ausi sunt. Itaque agunt cum Hungaris, ut uulgata noua militum conscriptione territarent Turcas, ita tamen re in speciem composita, ut Hungarum[ERROR: no reftable 1:] non minus pacis quam belli cupidum esse appareret, eoque modo tentarentur hostes, an ad pacem animos uersos haberent.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.