Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Misso igitur ad Vuladislauum, cui Hungari ob segnitiem uaccae nomen indiderant, oratore Sebastiano Iustiniano, oratione quam maxime miserabili (ipsi etenim eam aeditam uidimus) detegendo clades sibi ab hostibus illatas hortati sunt regem, non suo solum nomine, quod quidem supplices infimis praecibus egerunt, sed etiam Romani pontificis, Francorumque ac Hispaniarum regum, ad Venetos auxilio iuuandos bellumque communibus uiribus aduersus hosteis gerendum. Sed quum rex ex oratione et postulatis Veneti oratoris ad concilium principum retulisset, nemini fere praeter Thomam, Strigoniensium pontificem et Romanae Ecclesiae cardinalem, uisi sunt Veneti armis defendendi. Quod enim meritum in se Venetorum esse pro se quisque dicebat, ut pro illis aduersus Turcas arma sumant? Contra satis sese scire Venetos Hungarico regno ualde esse 196 iniurios, quippe qui maritimae Dalmatiae quasdam urbeis, iuris procul dubio regni Hungarici, post mortem Ludouici regis nefarie occupatas tenerent; reddant igitur prius, quae ad ius Hungarorum pertinent, deinde se auxilio ab Hungaris iuuari postulent. Quod quum Thomas pontifex, quem Veneti magnis muneribus cultum sibi conciliarant, animaduertisset, accersitum ad se Venetum legatum docet non esse cum Vuladislauo Hungarisque uerbis sed auro agendum, quippe, ut fere fit, suo ipsius animo gentis suae animum metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum.[ERROR: no reftable 1:]

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.