Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Dum ea in Venetorum Carnorumque confinibus atque Illyrico geruntur, Bazethes Turcarum rex ex Graecia sese cum exercitu in interiorem Macedoniam Scopos recaepit, relicto uno ex purpuratis suis cum satis ualida manu, qui Corinthiaci sinus fauces custodiret, duoque castella in angustiis Rhii, alterum Peloponesiaco, alterum ex aduerso in Aetolico litore exedificaret, ne aditus hostili classi eo pateret. Est autem minus mille passuum interuallum fraeti,[ERROR: no reftable 1:] quo Patrae ab Aetolia dirimuntur. Quae quidem castella ubi in iustam erecta magnitudinem, tormentisque ac militibus instructa esse intellexit, a Scopis Philippopolim uersus (ea Thraciae urbs est Hadrianopoli proxima) mouit. Ibi quum aliquot substitisset dies, ex literis Alexandri Trapezuntii, quae in Veneto atque Carnico agro gesta erant cognoscit, propterea quod ubi primum ille prouinciae suae fines attigit, munera cum breuibus literis, ut Turcis mos est, in hanc ferme sententiam exaratis ad Bazethem misit:

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.