Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Quum igitur duae Venetae naues Turcaicam nauim circumstetissent ferreisque manibus iniectis colligatae essent, acerrimum inter se excitarunt certamen, neutro classis duce suis subsidia submittente, siue mutuo metu, siue quia utrique ducum forte mandatum erat, ne cum uniuersa classe concurrerent. Itaque quum duas ferme horas pugnatum esset, uictoriaque neutro adhuc 169 inclinaret, pari prope desperatione ignis utrinque uicissim in aduersas naues coniectus est, unaque cum nauibus homines eodem incendio absumpti sunt, pauci admodum ex utraque parte, qui scilicet sese praecipites in mare dederant atque ad Turcaicas biremes adnarant, ignem euasere, quarum aliquot hostili metu abutentes a caetera classe seiunctae suos pariter et hostes recipiebant, hos quidem ut spoliatos aut occiderent, aut in seruitutem abducerent, illos uero ut conseruarent. Turcae enim Christianos, quos seruituti minus idoneos putant, prius diligenter excussos subinde interficere atque in mare solent [ERROR: no reftable 1:] praecipitare.

Vade retro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.