Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Allatum erat ad Venetos crebros nuntios inter Bazethem et Fridericum Neapolitanum regem Turcaicis lembis commeare. Porro Fridericus, ut fama est, dolore agitatus propter Apuliae urbeis, quas Veneti pignoris praetextu, ut ante dictum est, obtinebant, Bazethem ad urgendos bello Venetos uehementer incitabat. Missae igitur sunt ad intercipiendos hostiles lembos ab Hieronymo Contareno ad classem legato quatuor triremes, e quibus una Istrica, treis reliquas antecedens, regionibus explorandis praemissa ad Sasonem insulam accessit (inde Brundusium breuis traiectus intercedit). Et

-- 162 --

quum ad hanc insulam, qua ea in Apuliam uergit, sub solis occasum applicuisset, nautae remigesque totius diei lassi remigio, iactis anchoris, coenatique nauim 192 tentoriis de more integunt, mox quietem hostium prorsus securi capiunt. Erat in insula Graecus quidam, solitariam uitam ducens, uulgus Graeca uoce ita degentes Eremitas uocat. Hic quum non mores, sed locum mutasset, cum Turcis conuenerat, ut quotiescunque Venetam seu quampiam aliam Christianam nauim conspexisset, flamma ignis aut fumo signum aederet.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.