Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caeterum Venetus imperator ubi uidit aditum in Corinthiacum sinum haud quaquam patere, praesidio ibi satis ualido a rege imposito ac turribus inter se aduersis in eius fauces erectis, ad Cephaleniam, insulam Turcaicae ditionis, in potestatem redigendam animum adiecit, quum ut, si forte res ad euentum respondisset, maiorem apud suos Crimano inuidiam moueret, quocum sane non sine publico detrimento priuatam habebat simultatem, tum ne inbellem inglorius gereret magistratum, atque eo magis ut hostibus, apud quos Veneti contemptui erant, ostenderet se quoque armatos esse atque ad uim inferendam haud imparatos. Iacet haec insula in Ionio mari, fauces Rhii uno latere prospectans, hinc ab Acarnania, inde a Peloponeso pari fere spatio submota: trecenta enim circiter et uiginti stadia ab utroque distat litore. Circuitu patet centum et quadraginta millia passuum,[ERROR: no reftable 1:] frumenti, uini, olei, pecoris, xyli quoque admodum 191 ferax est.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.