Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Dum haec geruntur Ferrandinus, nepos senioris Ferrandi, reuocantibus eum
Neapolitanis, qui iam simul sua leuitate ― est enim solemne Neapolitani regni principibus
praesentis regis impatientia nouis 185 rebus studere,[ERROR: no reftable 1:]
et pacem bello, bellumque pace
mutare ― simul Gallorum insolentia externum iugum auersari caeperant, cum paucarum
nauium classe ex insulis Campaniae adiacentibus, ad quas, dum Gallorum impetum euitat, sese receperat, Neapolim rediit, atque intra paucos menses Venetorum ope regnum,
praeter quasdam urbeis ad mare Superum positas, quas ipsi Veneti pro auxiliis aduersus
Gallos allatis pignoris nomine retinuerant, recuperauit, Gallorum quoque praesidio,
quod eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto celebrata in Italia ad illam diem Gallorum fortitudo ad ludibrium redisse uisa est, quippe
quos non uirtute, sed impetu ualere iam inde omnes arbitrati sunt. Et profecto Gallorum
uis animi sicut secundis rebus supra modum libenter subit, atque eo minus, quia ex rebus bene gestis solum fere regem decus et gloria manet.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.