Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Veneti tum suorum multitudine fręti, tum Gallorum paucitatem contemnentes,[ERROR: no reftable 1:]
ac
de uictoria per imperitiam artis bellicae fere certi, et ipsi haud inuiti cum Gallo manus
conserunt, Francisco Gonzaga, duce Veneti exercitus, pro captu Italorum satis strenuo,
consilium ualde improbante, et quod nullam iustam belli causam uideret, et quod suis
copiis magna ex parte ex opificibus coactis parum admodum fideret. Sed quum legatis
ad arma pertinaciter uocantibus resistere nequiret, aciem qua Franci transituri erant ex
aduerso direxit. Statuerant autem Veneti uanis animis uictoriam sibi, ut diximus, pollicentes Gallos ab inuadenda Italia aut regis nece captiuitateue, aut magna Gallici exercitus strage deterrere, quo scilicet, submotis externis hostibus, fractisque Neapolitanorum
regum opibus, totius Italiae facilius potirentur. Quae quidem Venetorum cupiditas non
modo stultitiam ipsorum indicat, quoniam quum mercaturae dediti sint, alienis armis
conductisque uiribus imperium Italiae obtineri posse putarunt, sed etiam Italorum principum socordiam atque ignobilitatem arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam
improbam spem concępisse feruntur.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|