Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos societatem ineunt, sed Ludouici fraude caeduntur.

At Francorum rex audita Alfonsi 182 fuga, castra Neapolim confestim mouit, urbeque potitus est, ciuibus eam nullo Ferrandini respectu habito ultro dedentibus. Ferrandinus enim quum regni nouitate, tum hoste potentissimo urgente, nullam apud suos auctoritatem habebat. Gallus Neapoli, quae sedes regni est, in potestatem redacta, reliquum quoque intra decem fere dies regnum sub eius imperium magna incolarum infamia concessit.[ERROR: no reftable 1:] Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum intestina discordia, tum militiae desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere attigerit, sine ullo certamine in deditionem redigat, quum procul dubio nulli nationi ingenio, opibus ac hominum multitudine illa gens cedat.

Caeterum Veneti aegre ferentes Gallos tantam Italiae partem spe celerius sua occupasse, sibique insuper timentes (uox enim regis hostilis ac mali in Venetos animi Gallica leuitate saepius erat audita), Lodouicum Sforciam, qui iam, ut fama est, fratris filio Mediolanensium duce ueneno sublato, inter Italiae motum Mediolanense inuaserat imperium, ab amicitia Gallorum auertunt, atque cum eo ineunt societatem, tametsi Lodouicus, ut paulo post demonstrabitur, pro ingenii sui calliditate ita Venetis obsecutus sit amicitiam cum his iungendo, ut neque regem eo facto uellet offensum uideri, neque ipsorum Venetorum fortunam efficere auctiorem. Quod ubi palam factum est, ferunt Alfonsum, ut sunt plaerique Neapolitani Hispana iactantia infecti, paucis ante [ERROR: no reftable 1:] quam obisset diebus Francorum regi, ad iter se in Galliam iam accingenti, cuniculum cauea inclusum ex Sicilia, queis sane quadrupedibus ea insula abundat, dono misisse, qua scilicet re significaret Gallicam stoliditatem Italico astu in insidias praecipitatam.

Nec profecto, quantum in Venetorum animo fuit, falsus extitit uates. Comparatis etenim ingentibus copiis Veneti Francorum regi Gallias repetenti obuiam ire, iterque eius legionibus obstruere constituunt. Peruenerat iam rex in agrum Parmensem, quum allatum est ad eum uiam, qua eundum esset, a Veneto exercitu interclusam. Rex arbitratus Venetos, utpote bello nequaquam indicto, nihil 183 hostilis rei in se facturos, misit satis molli sermone sciscitatum, an per Venetos liceret iter coeptum persequi. Cui quum

-- 155 --

Veneti exercitus imperator legatorum instinctu, qui quidem patritii Veneti erant, uulgo prouiditores appellantur, respondisset, se inconsulto Veneto senatu Gallos progredi non permissurum, ira percitus, Enim uero, inquit, nec Francorum regi iter precario petendum, nec uel fortissimorum hostium, nedum mercatorum arma Francis timenda esse, immo, ut uiros decet, ferro iter aperiendum. Quo dicto aciem extemplo instrui, et signum pugnae dari iubet.[ERROR: no reftable 1:]

Veneti tum suorum multitudine fręti, tum Gallorum paucitatem contemnentes,[ERROR: no reftable 1:] ac de uictoria per imperitiam artis bellicae fere certi, et ipsi haud inuiti cum Gallo manus conserunt, Francisco Gonzaga, duce Veneti exercitus, pro captu Italorum satis strenuo, consilium ualde improbante, et quod nullam iustam belli causam uideret, et quod suis copiis magna ex parte ex opificibus coactis parum admodum fideret. Sed quum legatis ad arma pertinaciter uocantibus resistere nequiret, aciem qua Franci transituri erant ex aduerso direxit. Statuerant autem Veneti uanis animis uictoriam sibi, ut diximus, pollicentes Gallos ab inuadenda Italia aut regis nece captiuitateue, aut magna Gallici exercitus strage deterrere, quo scilicet, submotis externis hostibus, fractisque Neapolitanorum regum opibus, totius Italiae facilius potirentur. Quae quidem Venetorum cupiditas non modo stultitiam ipsorum indicat, quoniam quum mercaturae dediti sint, alienis armis conductisque uiribus imperium Italiae obtineri posse putarunt, sed etiam Italorum principum socordiam atque ignobilitatem arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam improbam spem concępisse feruntur.

Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium impetu[ERROR: no reftable 1:] pulsi fugantur, amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta dumtaxat ceciderant, regem suum incolumem in agrum Astensem enecti prope fame reduxerunt, haud sane tam propria uirtute, licet et ea non mediocris extiterit, quam Veneti exercitus ignauia, Lodouicique Sforciae seu dolo, seu metu, ne si res parum processisset, Gallum in se merito prouocaret, 184 propterea quod Galli tum commeatus inopia, tum locorum iniquitate deleri poterant, si et Venetus postridie quam pugnatum est, hostem fame [ERROR: no reftable 2:] grauiter laborantem, et ob id cedentem, insecutus fuisset, et Lodouicus Sforcia aduersus paulo ante socium regem fidelem tunc operam Venetis, quorum fortunam, ut dictum est, nimis erigi nolebat, praestitisset. Qui quidem eo et in Gallum mobili fide extitit, dum illum Italia propere excedere cupit, ne, ut quidam arbitrantur, causam parricidii dicere apud regem cogeretur, et conuictus sceleris e Mediolanensium imperio pelleretur, constituto in eius locum consobrino suo Lodouico Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est Lodouicus, qui

-- 156 --

postea Francorum rex creatus Mediolanense imperium iure haereditario ad se spectans armis sibi uendicauit.

Hoc praelio Veneti praeter famae ac tot millium hominum iacturam, licet ipsi ritu mercatorum nulla honesti habita ratione omnia utilitate metiantur, totam Galliarum nobilitatem in se, nescio stolidius, an sceleratius concitarunt, sibique infestam ita fecerunt, ut nulla unquam postea fideli societate una iungi potuerint. Galli enim eo iniquiore animo Venetorum iniuriam tulere, quia praeterquam quod sine ullo in Venetos maleficio iter per Italiam fecerant, non indicto de more bello praelio lacessiti fuerant, unde omnes cogitationes suas in ultionem iniuriae contulerunt, quam quum aliquandiu coxissent animis, tandem, ut suo loco demonstrabitur, per occasionem ea acerrime usi sunt. At Veneti, quibus sane mos est magis consilio quam uiribus rem gerere, clade, quam in praelio acceperant, dissimulata, famam de industria extra Italiae fines, apud Turcas maxime, quo huius cladis nuntium nondum peruenisse credebant, ingenti eorum, quibus res cognita erat, risu, dissipant se uidelicet aduersus Gallos uictores fuisse, abusi plane imprudenter subita regis post praelium profectione. Qui quidem, quod satis constat, tum ne coeptum interrumperet iter, tum fame, ut dictum est, urgente, coniectos in fugam hostes nequaquam est persecutus.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.