Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

At Alfonsus, ira pariter et superbia eius animo obstrepente, non parentis uerba auribus, non consilium animo recipere, non dolorem tegere, non linguae temperare, uerum propalam de Lodouico obloqui atque ei minari, bellumque prope denuntiare, nisi procuratione Mediolanensis imperii ocius abiret. Est etiam fama satis constans Alfonsum quosdam Italiae primarios uiros una cum oratore, qui Lodouici Sforciae nomine id temporis Neapoli obuersabatur moxque Mediolanum, utpote functus legatione, erat repetiturus, ad coenam haud procul Neapoli, in uillam, quam Collem Caesareum uocant, inuitasse, atque ibi inter coenandum ad legatum ita locutum esse: Quum ad principem tuum accesseris, ei nomine meo nuntiabis, uti aut pertinaciae suae in obtinendo alieno imperio finem imponat, aut sibi domicilium in coelo paret, quoniam in terris [ERROR: no reftable 1:] illud nullo pacto posthac est habiturus.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.