Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Lectis his literis Alfonsus, ut erat irae impotens, dicitur prae animi perturbatione ne lachrymis quidem

-- 152 --

temperasse. Quod ubi pater Ferrandus cognouit, accersitum ad se Alfonsum satis prudenti oratione est consolatus, identidem admonens eum, uti dissimulet dolorem, tempus sicut frugibus, ita et caeteris rebus afferre maturitatem,[ERROR: no reftable 1:] nihil importune incipiendum esse, breui fore, ut uiolentum per sese ruat imperium. Mox euenturum Ludouico Sforciae, inquit, quod amicus meus Scender Albanesius, cuius sane forti ac fideli opera, ut nosti, in bello aduersus Ioannem Andum usi sumus, accipitri aliquando accidisse memorabat, eos haud sane illepida taxans fabella, qui propria minime contenti sorte ea appetunt, quae uiribus suis longe sunt maiora. Dicebat enim cuculum ab accipitre irrisum, quod quum sibi et corpore et colore non absimilis esset, prae angustia animi potius uermibus terrenis quam suauibus auium carnibus uesceretur, uidit paucis post diebus accipitrem a rustico, cuius columbas insectabatur, captum ad metum caeterorum ex alta turri pendere. Cui cuculus: quam melius tibi, amice, fuisset uermes uenari, quam alienas aueis impetere.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.