Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hisabella patri Alfonso felicitatem. Existimabam, pater, simul ac cum uiro, cui me tuo solius consilio despondisti, essem coniuncta, mihi magna ex parte fortunam simul et dignitatem auctum iri, futurumque, ut non modo regis filia, sed etiam regina uocarer. Verum nunc uideo rem se longe aliter quam putaram habere, uirum meum titulotenus regem esse, caeterum patruum eius dominari, me in durissimam redactam seruitutem. Quapropter ad tuam atque familiae nostrae spectat dignitatem, uti et genero paternum regnum, et filiae opera tua libertas restituatur. Quae quidem res non modo uiro meo, sed et tibi magno splendori atque additamento est futura: nobis enim nostra reddita libertate haud parum procul dubio ad tuas accedet uires, 179 quandoquidem Mediolanense imperium nulli in Italia imperio opibus cedat.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.