Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Habebant autem in potestate[ERROR: no reftable 1:] Veneti praeter quaedam ignobilia in Illyrico oppida Naupliam, Methonem, et Coronem in Peloponeso, in Aetolia Naupactum, Corciram quoque insulam Epeiro adiacentem. Ad haec accedebat suspicio aduersus ipsos Venetos nuper exorta: audiuerat enim Bazethes eos cum Gallis pace facta nouum foedus percussisse, atque Lodouici Sfortiae odio, per quem sane stetit, ne Veneti Pisis (ea est Ethruriae urbs) potirentur, Lodouicum Genebium seu Aurelianensem, Francorum regem, in Circumpadanam Italiam accire. Etenim Turcae, quamquam Venetos contemptui habebant, Gallorum tamen, quos nondum nouerant, arma haud paruifacere. Caeterum ne, dum ipse arma in Venetorum urbeis moueret, Hungarus occasionem secutus eius consilia turbaret, cum Vuladislauo Hungarorum rege, haud sane ob segnitiem inuito, per biennium renouat foedus, principibus Hungaris huic paci tum propter Turcarum perfidiam aduersantibus, tum quia eum Turcis foedere coire haud honestum esse uidebatur. Turca igitur pace cum Hungaro composita ad res maritimas animum adiecit.[ERROR: no reftable 2:]

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.