Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Itaque quum duces, pace tandem composita, in gratiam rediissent, Asiaeque satrapeas inter se diuisissent, partem Mysiae, addita Maiore Phrygia, Othomanus obtineri permissus, ut esset qui Constantinopolitanum imperium euerteret. Destinauerat enim Deus, ut rei euentus affirmauit, Graecorum nomen delere, propterea quod non modo ius Romani spreuerant pontificis, sed etiam a recto Christianae religionis ritu iam fere defecerant. Nactus itaque regnum Othomanus, non se ac suos ocio delitiisque corrumpi passus est, sed quoque finitimo, Christiano maxime, cuius generis mortalibus Asia hoc

-- 120 --

quoque tempore incolitur, uiribus suis impari hoste destinato, uicinum agrum incursare, praedas agere, hostem terrere,[ERROR: no reftable 1:] et in dies imbeciliorem reddere, suos rebus captis allicere, promptioresque ad militiae labores tolerandos efficere. Quibus quidem artibus breui maximum et apud suos et apud exteros adeptus est nomen. Itaque cum coepisset a finitimis uehementer timeri, cogitaretque, successu rerum inflatus, maritimas Asiae urbes, quae in ditione imperatoris Constantinopolitani erant, aggredi, morbo extinctus est, sepultusque in uico, quem diximus ab eius nomine Othmanliam uocari.

Vade retro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.