Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

De Turcarum antiqua 139 patria duplicem famam apud Scythas authores reperio. Nam alii Turcas ab Hyperboreis montibus digressos esse opinantur, alii, quibus et ipse assentior,[ERROR: no reftable 1:] Scythas esse Asiaticos affirmant, atque ex illa regione, quam nunc uulgo Cathaiam appellant, aduenisse. Satis enim mihi exploratum est Turcas communes prope sedes quondam cum

-- 119 --

Thataris intra Caucasum montem habuisse ― nam et eiusdem fere linguae homines sunt - Thatarosque ad Tanaim fluuium profectos circa Moeotidem consedisse, Turcas uero, meliores sedes expetentes, transgressos Caucasum in Albaniam irrupisse anno salutis humanae quinquagesimo quinto supra septingentesimum. Inde per Albanum agrum ad Cyrum amnem accessisse, moxque Armeniam Maiorem occupasse. Deinde cum Persis et Sarracenis, gente Arabica, diu uaria fortuna decertasse, tandem a Sarracenis pacem sedesque in Asia quietas hac conditione impetrasse, uidelicet ut Machometani ritus acciperent religionem atque aduersus Christianos, Gothifredum maxime, atque Balduinum fratres, cognomento Bolionios, bellum gesturi secum arma coniungerent, caeterosque Romanae religionis homines Asia arcerent. Qua quidem accepta conditione, totius ferme Minoris Asiae imperium, praeter quasdam maritimas ciuitates breui sibi adiunxerunt, pulsis inde partim Graecis, partim Persis ac Sarracenis regulis.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.