Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

In quatuor autem classes distributi sunt, quibus quidem omnibus unus praeest princeps, quem ipsi, ut diximus, Magnum Magistrum uocant. Vna classis diuinis tantummodo interest rebus, sacrificiaque procurat, nec in bello uersatur, nisi forte hostis alienae religionis eos lacesseret. Reliquae tres dignitate et fortunis inter se distinctae, armis deditae sunt. Prima enim est eorum, quos ipsi principes uocant: hi, sacerdotiis opulentis atque amplissimis instructi, magnum amicorum clientumque numerum semper apud se habent, quorum sane opera belli tempore maxime utuntur. His alii, sicut censu, ita dignitate inferiores sunt, licet et ipsi genere haud obscuri, et fortunis etiam mediocribus prediti sint. Postremi sunt nullo ferme honore, nisi quem uirtute propria compararunt, utpote qui neque sanguinis nobilitate, neque prouentibus, quos quidem nullos ex possessionibus capiunt, satis censeri possunt.[ERROR: no reftable 1:]

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.