Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Bazethes cognitis, quae in Moldouia gesta erant, animum in Christianos, diu metu fraterno coƫrcitum, uehementer exacuit. Iam enim Gemius Otomanus, Bazethis frater, ueneno necatus interierat. Quem Rhodiorum equitum princeps, Magnum illi magistrum uocant, Innocentio Octauo, Romano pontifici, uenditum, ut mox ostendemus, Alexander Sextus, insecutus pontifex Romanus, e custodia eductum Francorum regi Carolo Octauo inuitus tradiderat. Cuius sane interitus Christianos, Turcis praesertim conterminos, non mediocribus affecit incommodis, propterea quod Bazethes, qui antea ueluti fraenis quibusdamue compedibus uinctus continebatur, sublato fratre non secus ac fera bestia refractis claustris erupit in nostrae religionis gentem, atque exinde occasionem quaesiuit, qua uel his Christianis, quibuscum illi pax erat, modo hi opportuni essent, iniuriae arma inferret.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.