Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Haec Geta, secutus sane consilium nec Christiano homini satis honestum, nec imperio suo in posterum satis tutum. Nam ut apud Dalmatas in prouerbio est: quodcunque
solum Turcae equorum suorum ungulis contigerint, illud de caetero ne uernis quidem
imbribus reuirescere aut herbis uestiri. Quo sane prouerbio arguitur eorum tum stultitia,
tum impietas, qui ope communium hostium suas ulciscuntur iniurias, quum longe
praestet ob Christianae reipublicae utilitatem regno potius cedere quam Turcarum armis
illud retinere, quippe quorum amicitiam maximis iniuriis ac demum libertatis precio
Christiani semper pararunt. Turcae enim cum Christianis nulla alia causa amicitia iunguntur, nisi ut demum opprimant incautos. Vnde qui illorum fidei minime credunt,
maxime tuti sunt.

|