Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nec circa Danubium per idem tempus res quietÄ™ inter Turcas et Hungaros erant. Milon Belmusius natione Moesus, Hungarorum ducum haud postremus, forte domi in Tibisciensi agro agebat. Itaque festum Sacrosanctae Resurectionis diem celebraturus ad aedem diuae Virginis, quae haud procul a domo eius sita est, una cum filio et sexaginta

-- 135 --

circiter comitibus proficiscitur, diuinisque ibi rebus Graeco ritu peractis ad epulas et largiorem potum de more patrio conuertuntur. Deinde ubi satis 159 epulati sunt, partim ad uarios lusus, partim ad quietem pro suo quisque ingenio sese conferunt. Non latuit hoc Turcas, qui Semederiam urbem, in ripa Danubii, in Moesico agro, a Stephano Despoto exaedificatam, Taurinoque circiter uiginti millibus passuum distantem, praesidio obtinebant. Namque pridie quam eo Belmusius accessisset, uenturum eum Turcae per quemdam transfugam accaeperant.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.