Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quum igitur nos extra uestra positi sacra Christum tanti facimus, cur tu aduersus 155 nostras leges in Machomethem tam impie inuehi ausus es, qui quidem itidem Deo, ut putamus, acceptus, et in paucis charus fuit? Turcasque perinde ac uanÄ™ superstitionis ac stultitiae arguere non dubitasti, quum pro certo haberi debeat Machomethem aeque ac Mosen et Christum ueritatem mortalibus nuntiasse, immo antiquato ipsius Mosae pariter et Christi ritu, licet ex utroque dogmate suam Machomethes religionem composuerit,

-- 132 --

Deum iussisse Machometanis legibus humanum genus deinceps teneri oportere. Quemadmodum enim priores Testamenti tabulae conditis posterioribus irritae fiunt, ita etiam mos superior, ubi noua successerit lex, tollatur necesse est. Nam si regibus antiquas leges recentioribus inductis abrogare licitum esse arbitramur, multo magis id Deo licere credendum est, utpote in cuius potestate ipsos reges esse constat.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.