Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Circumistrana terra niue gelu concreta oppleta erat. In ea corpora fame ac longi itineris labore defatigata sternere cogebantur,[ERROR: no reftable 1:] eo quod a Dacis Moldouiis propter iniurias, dum in Poloniam proficiscerentur, illatas tectis haudquaquam accipiebantur. Itaque eo praesertim die, qui Nonis Ianuaribus illuxit, decem millia fere hominum frigore exanimata in utraque Istri ripa conspecta sunt. Cernere erat humana corpora cadaueribus iumentorum permixta passim iacentia, alia gelu contracta, atque extincta, alia ita torpentia, ut uix tenuis spiritus his inesset. Nonnulla extremis pedum ac manuum digitis, auribusque et naribus adustis, adeo foede deformata, ut similiora inusitatis quibusdam simulacris quam humanis corporibus esse uideretur.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.