Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Turcae magna cum spe et acclamatione denuo aggrediuntur Poloniam, a tempestate tamen aliisque calamitatibus foedissime attriti, sedes suas infectis rebus repetunt. Ingenti praeda, ut supra docuimus, quum caeterarum rerum, tum hominum, e Rhoxano agro abacta, cognitaque Polonorum ignauia, Turcarum animi ad Poloniam denuo incursandam uehementius quam antea inflammantur. Igitur expeditio in Polonos iterum decernitur, haud tamen sine quorundam purpuratorum certamine, dum sibi quisque hanc prouinciam demandari nititur. Sat emolumenti atque gloriae Balyn Marconium e Polonia reportasse pro se quisque apud regem contendebat, atque haud esse aequum, neque ex usu regio fore, uni duntaxat tantam splendoris materiam praeberi, quum gloria immodica humanus animus maxime insolescat. Quin etiam oportere aliis quoque uirtutis explicandae dari occasionem, quo exteris nationibus testatum sit non unum duntaxat, sed complures esse apud Turcarum regem duces, qui aliqua polleant uirtute. Quum his uocibus, quas scilicet cuique sua cupiditas, aut alienae gloriae dolor effuderat, regem moueri Marconius intellexisset, haud 151 mediocriter animo turbatus regem adiit, atque dicendi impetrata potestate ita disseruit:
Postea quam Balis perorauit, extemplo rex, uultu solito laetiore, ei manum (quod quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod uti aequum, ita et tutum uisum est ueteri ac perito belli imperatori illam demandari expeditionem, quandoquidem, ut supra demonstratum est, hic uir Poloniae fines Turcis primus aperuerit. Sed mens hominum successibus coeca haud saepe futuros 153 prouidet euentus.[ERROR: no reftable 1:] Nam Balys, nimium suae spei indulgens, extremo fere autumno in expeditionem profectus, non modo uacuus praeda domum reuersus est ― nempe Poloni cognito hostium aduentu in munitiora ex agris loca demigrarant ― sed etiam inde rediens circa Istrum coortis subito tempestatibus[ERROR: no reftable 2:] adeo male habitus est, ut ex octuaginta prope millibus hominum, qui secum in expeditionem iuerant, uix tertiam partem domum reduxerit. Equorum insuper centum millia, ut fama est, amissa sunt: singuli enim uel infimae fortunae homines binos in expeditione ducunt equos, uno in itinere, altero, quum hostilem agrum incursant, utuntur. Turcae igitur, dum Poloniam petunt, ad temporis incommoda uestis inopiam addunt. Nam quo essent in itinere expeditiores, ueste tantum, qua per aestatem uti consueuerunt, sese muniuerant, rati si eos forte saeuior hyems deprehendisset, spoliis hostium se a frigore defensuros. Verum his longe secus quam sperauerant res cecidit. Regressi enim pene seminudi e Polonia circa Istrum, ut diximus, adeo atroci uexati sunt tempestate, ut paucis diebus magna ex parte interirent. Nec quisquam ferme ex gregariis superfuisset militibus, insolita ui frigoris saeuiente, nisi propere in Moesiam traiectos mitius coelum et pagi Turcaicae ditionis excepissent. Circumistrana terra niue gelu concreta oppleta erat. In ea corpora fame ac longi itineris labore defatigata sternere cogebantur,[ERROR: no reftable 1:] eo quod a Dacis Moldouiis propter iniurias, dum in Poloniam proficiscerentur, illatas tectis haudquaquam accipiebantur. Itaque eo praesertim die, qui Nonis Ianuaribus illuxit, decem millia fere hominum frigore exanimata in utraque Istri ripa conspecta sunt. Cernere erat humana corpora cadaueribus iumentorum permixta passim iacentia, alia gelu contracta, atque extincta, alia ita torpentia, ut uix tenuis spiritus his inesset. Nonnulla extremis pedum ac manuum digitis, auribusque et naribus adustis, adeo foede deformata, ut similiora inusitatis quibusdam simulacris quam humanis corporibus esse uideretur. Nunquam uno praelio tantam cladem Turcas aut accepisse, aut intulisse memorant. Itaque re, ut fit, in religionem uersa, uarias huius calamitatis causas, suo quisque ingenio interprete usus, extitisse arbitrantur. Alii Marconii impietatem merito a Deo multatam affirmabant, eo quod sibi potius quam Deo, ad quem sane Turcae omnia referunt, Rhoxanam uictoriam per arrogantiam attribuisset. Alii, qui scilicet res mortalium magis consilio quam fato regi censebant, imprudentiam praefecti accusabant, quod in regiones perpetuo pene frigore 154 damnatas alieno rebus gerendis tempore copias induxisset. Nec deerant, ex Christianis maxime, qui hanc Turcarum cladem in Bazethis transferrent[ERROR: no reftable 1:] crudelitatem, atque ex Mauerdini Hadrianopolitani ortam supplicio crederent, quem sane nolentem a Christiana deficere religione, igni necari iusserat.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.