Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sed non est uicta cum rege Hungarorum uirtus. Hi nanque Iano Chugniade praefecto constituto adeo obstinatis animis bellum cum Turcis gessere, ut Homurathe e
Moesia pulso regnum quoque Dardanorum Georgio, nepoti ex fratre illius Lazari, de
quo supra meminimus, restituerint. Hic est ille Georgius, qui, ut proximo uolumine diximus, amisso regno Rhacusam cum magna ui auri se receperat, Rhacusanisque tum consultoribus tum deprecatoribus apud Hungaros usus regnum egregie recuperauerat,
Turcis 147 ultro cedentibus et coitionem Christianorum metuentibus.
Homurathe extrema aetate extincto regnum Turcarum filio Mechmeti Secundo cessit. Qui quidem, sicut perfidia, auaritia, libidine ac crudelitate, ita et imperio omnes ante
se Othomanos reges superauit. Eodem anno, quo regnum iniit, Constantinopolim
coepit. Deinde Peloponesum pulso inde Graeco rege occupauit, et demum quicquid terrarum Istro amne et mari Aegeo atque Ionio continetur, cum toto fere Illyrico, praeter
maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis
Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos interposita
fide ad se euocauerat, nefarie necatis.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|