Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Principes Turcarum tametsi regis nece uehementer essent commoti, haud tamen in
luctum proiecti, satis sagaci consilio eam et ab hostibus simul, et a suis, qui casum regium
nondum perceperant, coelant. Et est gens tegenda suorum aduersa fortuna obstinati
silentii: neque metu neque spe uox elici potest, qua quod principes coelatum uolunt,
prodatur. Itaque prius quam res magno Turcarum periculo emanaret, in aciem copias
educunt, et quod pro regis gloria erat faciundum, id pro sua quisque salute agens, magnis in hostem animis inuehuntur. Nec segnius pugnam capescunt Christiani ― atrox igitur utrinque praelium excitatur. Cadunt passim hinc Turcae, inde Christiani. Iamque
Turcae uix impetum Dardanorum ac Macedonum sustinebant, locoque paululum cesserant alii, fugam alii spectabant. Tum duces Turcarum altiore uoce, Quo fugitis, clamitant, uiri Machometani? A tergo Strymon, lęua Aegeum pelagus obstat fugae, nonne honestius est in acie uirorum more cadere quam tergo hostibus dato undis ritu pecorum
obrui?[ERROR: no reftable 1:]
Quo cessit ille animus, uiri Turcae, quo transmisso Hellesponto Europae imperium concupistis? An iccirco hucusque progressi sumus, ut Bulgaricae genti, nostra ignominia, decus et gloria paretur?
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|