Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hoc mortuo Bazethes Secundus regnat, qui dum auiti ac paterni imperii fines in
Europa prorogare nititur, transgressus Neston amnem usque ad Strymonem processit.
Non tulere hoc Dardani ac Macedonum reguli, uerum confestim coactis copiis Turcae,
qui iam Strymonem quoque traiecerat, occurunt, atque non procul ab hoste castra
ponunt. Caeterum quum postero die pugna esset ineunda, Lazarus, Dardanorum rex,
duces suos ad cęnam uocat, obiecturus inter coenandum Miloni, ex purpuratis uni,
proditionem, cuius a quodam aemulo per inuidiam apud se erat criminatus, eo consilio,
uti aut in conuinctum sceleris animaduerteret ― solent enim Illyrici atque Macedones
uino aeque ac tormentis arcana elicere[ERROR: no reftable 1:]
- aut eo innoxio comperto sese suspitione
exoneraret.

|