Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Iamque Orchanus ad Caramani imperium aspirabat, bellumque ei inferre parabat,
solus cupiens in Minori Asia regnare, quum eum ab hac expeditione maior spes forte
oblata auertit. Per idem enim tempus Ioannes Palaeologus, Constantinopolitanus imperator, bello a Thracibus ac Bulgaris (gens Rhoxolanorum est Macedoniam incolens)
uehementer premebatur, nec prorsus his resistere poterat. Itaque pessimo capto consilio
et quod non modo Graeciae, sed etiam bonae parti Europae pernitiem erat allaturum,
cum Orchano foedus iungit. Rogat mox eum sub stipendii pactione, ut in Europam cum
copiis suis traiciat, Thracumque, ac Macedonum agros incurset. Turca primum per
dolum haud se transiturum Hellespontum dicere, fingens se non audere exercitum in
Europam transmittere, nisi prius in potestatem suam Sestos, nunc tenuis uicus, olim urbs
nobilis, et apud poëtas magni amoris commertio celebris,[ERROR: no reftable 1:]
cum Callipoli traderetur.

|