Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
123
Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis
Casimiri Poloniae regis mors, et reginae matris ad Vuladislauum legatio. Absoluta separatim, ueluti in principio huius operis polliciti sumus, superioribus libris regni Hungariae perturbatione, ad ea, quae illam consequuta, quaeque ex ea prope nata sunt, enarranda subinde accedam, rebus nuper transactis recentiores quasque contexens, ne propositi ac rei susceptae oblitus non tam temporum meorum quam unius tantummodo gentis euenta uidear commemorasse, tametsi praescriptis finibus stylus haudquaquam excedet, nisi quatenus res exterae instituto operi coherere uidebuntur. Andraea Casimiro, Polonorum rege, iam ultima senecta morbo extincto, Alberthus, eius filius, de quo saepe diximus, regnum non tam senatus procerumque uoluntate quam matris iniit suffragatione. Polonorum enim bona pars principum, ueriti ferox Alberthi ingenium studiis suis in Vuladislauum, Hungarorum regem, inclinabat, ius gentium timori suo praetendentes. Erat enim Vuladislauus, ut ante dictum est, liberorum Casimiri omnium natu maximus. Igitur uxor Casimiri tametsi Polonos principes magna ex parte conciliasset Albertho, rata tamen, uti res sese habebat, non nisi Vuladislaui interposita auctoritate Polonos passuros Alberthum in Polonia quiete regnum obtinere, regni Polonici rebus, simul et liberorum prospiciens concordiae, hominem ex suis, cuius fidem erga Alberthum exploratam habebat, oratorem ad Vuladislauum filium in Hungariam mittit, huic mandat, uti salutato rege matris nomine huiuscemodi eum amotis arbitris alloquatur oratione:
Vladislauus, Poloniae regno Albertho fratri cesso, Pragam petit; Poloni mouent contra Valachos et Moldauos. Facile Wladislauo simul in omnem humanitatem suapte natura propenso, simul quieti dedito, Polonus orator persuasit, quum praesertim nollet fraternum amorem ulla iniuria exhaustum uideri. Huc accedebat quod in rem suam fore arbitrabatur fratrem aliena opera regem constituendum, moxque potentia aequalem prope sibi futurum tanto beneficio beniuolum potius reddere caeterisque hanc praeripere gratiam quam ei nequicquam forsan et non sine proprio aduersari periculo, quum studia hominum pro tempore ueluti marini aestus modo in hanc modo in illam ferantur partem.[ERROR: no reftable 1:] Itaque legatos ad Alberthum confestim misit, qui ei de regno gratularentur simul et ad mutuum eum amorem hortarentur. Non ita multo post Vuladislauus regnum Boëmiae, quinque annis post quam inde abscesserat, inuisurus, Pragam, sedes ea regni est, maximo apparatu profectus est. Hungari enim, per studium opes suas Boëmis ostentandi, magnam uim auri atque argenti tum in uestem praeciosam, tum in equorum phaleras contulerant. Qui ubi Boëmiam ingressus est, his qui a Romano ritu dissentiunt, magnum incussit timorem, quippe Wladislauus Boëmos, quos haereticos nostri appellant, semper auersatus est, et quia illi regis ignauiam penitus cognitam contemptui habebant, et quia in his, quae ad religionem pertinent, eius imperio nunquam audientes fuere. Potuissetque tunc Boëmos, ut non nulli arbitrati sunt, in Romani pontificis redigere potestatem, si bonae spei capacior extitisset, illorumque metu abuti uoluisset. Quamuis, uel si aduersus haereticos Wladislauus mouisset 126 arma, auocasset eum ab hoc incoepto noua Alberthi in Getas expeditio, quos Valacos appellari supra docuimus.[ERROR: no reftable 1:] Nam ubi audiuit Polonos Valachiam ingressos, confestim Hungariam repetiit. Porro Valachia, cuius pars ad ortum solis aestiuum spectans Moldouia dicitur (antiquis Dacia appellabatur), a Transistrana Hungaria montibus tantum ac syluis seiuncta est, qui quidem montes a Carpatho in austrum excurrentes usque ad Istrum fere amnem protenduntur. Huius incolae regionis in parte magis quam sub imperio Hungarorum degunt, ab Hungaris lingua et institutis differunt: Romana enim lingua, licet non incorrupta, utuntur. Cum Turcis, a quibus Istro flumine diuiduntur, multis annis uaria fortuna bellum gessere,[ERROR: no reftable 1:] tandem magis populationibus quam praeliis fessi tributi pensione finem incursionibus imposuere. Nolebant autem Hungari hanc regionem, utpote ab antiquis regibus in societatem assumptam, a Polonis occupari. Itaque non mediocris militum manus eo confestim missa, quae Valachis subsidio foret, si Poloni uim inferre conarentur. Quod quidem eo promptius ab Hungaris factum est, ne Alberthus superatis Valachis iterum regnum Hungariae bello lacesseret: uix enim unquam suspitio tolli potest, ubi aliquando inter reges maxime offensa intercessit. Caeterum Alberthus uictoria recenti elatus ― bis enim post acceptum regnum cum Thataris (gens Scytharum est Tauricae Cherroneso accola) praelio comisso prospere pugnauerat ― iam in Moldouiam, qua haec regio Rhoxolanos attingit, cum ingentibus copiis ingressus erat, per speciem quidem bellum confestim cum Turcis gesturus, re uero Getas, quos Moldouios uocant, imperio suo adiuncturus, quibus scilicet in ditionem redactis de proximo bellum Turcis inferret. Sed nihil diu simulari potest: nam quod Alberthus longe alia, quam quae prae se ferebat, animo agitaret, mox detectum est. Turcae duo castella, a Bazethe, Turcarum rege, de Moldouiis aliquot ante annis occupata, praesidiis obtinebant ― Moncastrum alterum, alterum Celias incolae uocant ― utrumque autem in Getico agro ipsius Istri ripis impositum est. Igitur Alberthus, ut dictum est, simulans amicum se Getis esse, atque aduersus Turcas propugnatorem defensoremque futurum, pollicitus erat, ante quam quicquam rei gereret, haec castella oppugnatum ire, recaeptaque Moldouiis restituere. Sed quum animo proposuisset, prius quam Turcas aggrederetur, 127 Moldouiam in potestatem redigere, quo, praeter quam quod Geticae fidei parum credendum putabat ― differunt enim Valachi a Romana ecclesia non religione, sed ritu sacrorum ― suo non alieno arbitratu sociorum uiribus operaque in Turcas uteretur. Omissis interim Celiis atque Monocastro, munitioribus Getarum locis praesidia imponebat, per speciemque tutandae Moldouiae aeque ac regem imperiosissimum sese gerebat. Hi Turcas contra Polonos excitant. Stephanus Carabogdanes eo tempore Moldouiis imperitabat, uir licet aetate iam exacta, animo tamen ad bellum satis promptus.[ERROR: no reftable 1:] Is, plane perspecto Alberthi consilio, simul suis ipsius uiribus imparem se illi iudicans (neque enim solo Hungarorum auxilio satis confidebat utpote ab Vuladislauo Alberthi fratre misso), Turcas, a quibus, ut diximus, tributi pensione in amicitiam receptus erat, in auxilium concire statuit, quo scilicet Polonis maiorem incuteret metum, quippe Turcarum nomen id temporis, ob imperium partim in Asia, partim in Europa late patens, maximum erat. Geta igitur regem Turcarum ad bellum aduersus Polonos sumendum hunc in modum per epistolam est hortatus:
Haec Geta, secutus sane consilium nec Christiano homini satis honestum, nec imperio suo in posterum satis tutum. Nam ut apud Dalmatas in prouerbio est: quodcunque solum Turcae equorum suorum ungulis contigerint, illud de caetero ne uernis quidem imbribus reuirescere aut herbis uestiri. Quo sane prouerbio arguitur eorum tum stultitia, tum impietas, qui ope communium hostium suas ulciscuntur iniurias, quum longe praestet ob Christianae reipublicae utilitatem regno potius cedere quam Turcarum armis illud retinere, quippe quorum amicitiam maximis iniuriis ac demum libertatis precio Christiani semper pararunt. Turcae enim cum Christianis nulla alia causa amicitia iunguntur, nisi ut demum opprimant incautos. Vnde qui illorum fidei minime credunt, maxime tuti sunt. Poloni, magnam stragem perpessi, cum insigni dedecore domum migrant. Bazethes literis Stephani Carabogdanis acceptis extemplo eos, cum quibus de grauioribus negociis consultare consueuerat, ad se conuocat, atque ad eos ex literis refert. Nemini res contemnenda uisa. Itaque omnium consensu exercitus, qui Polonis resisteret, paratus est iussusque in citerioribus Istri ripis e regione Valachiae castra ponere, mandatumque duci ut, si ex usu esse arbitraretur, Istrum traiceret, sed manum cum hoste haud prius consereret 129 quam fidem Getarum experiretur. Verebatur enim Turca, ne quam fraudem Valachi molirentur, eo quod arbitrabatur eos, ut fere et caeteros Christianos, malo esse in Turcas animo, et quia saepius illa gens, potius quo fortuna uocaret quam fides, inclinarat arma.
Igitur posteaquam Turca animaduerterit Carabogdanem ob uastatam regionem suam iusta ira in Polonum accensum, opemque absque ullo dolo implorare, partem fere tertiam copiarum traiecit, duas reliquas in iisdem castris reliquit, ne sociorum agris multitudine hominum oneri esset, quum praesertim expeditio haud magnis copiis indigeret, propterea quod graue Moldouiae, ut arbitror, Polonis coelum omnem pene exercitum cum ipso duce ualetudine tentauerat, magnaque pars Polonorum, quae maxime laborum insueta rerum necessariarum inopiam longinquamque militiam molestius tolerauerat, morbo absumpta erat. Valachi, Turcarum auxiliis fraeti, confestim e montibus, ad quos cum familiis animaduerso Polonorum hostili animo confugerant, descendunt. His enim mos patrius est hostem in patentibus campis nequaquam operiri, uerum exustis uicis et pabulo corrupto iuga montium petere, atque inde ex occasione praeliis hostem lacessere. Itaque coniuncti cum Turcis haud procul a Polonis consedere, aduersa hostium ualetudine magis quam uiribus confisi. At Poloni simul suorum ac regis aegritudine, quae quidem eorum incoepta uel maxime irrita fecit, simul noua Valachorum audacia, Turcaicisque auxiliis, quae ab ipsis Valachis de industria iactata multo maiora uero putabant esse, perterriti, omittendę expeditionis atque ad patrias sedes reuertendi capiunt consilium, sero temeritate sua animaduersa. Praemissis igitur cum modico praesidio carris, quibus impedimenta uehebantur, iter propter radices montium, qui Moldouiam ab Hungaris dirimunt, arripuere, haud tamen raptim cum agmine incedentes, ne ualetudine correptos hostibus trucidandos relinquerent, simul ne profectio fugae similis esse uideretur, quae res hostium animos uehementer solet excitare. Quod ubi Valachi animaduertunt, ocyus Polonorum iter praeuertere statuunt, atque ante quam Poloni ualle ac saltibus excedant, in eorum impedimenta irruere, iussis Hungaris Turcisque extremum fugientium agmen carpendo turbare. Non defuit consilio fortuna. 130 Nam Valachi regionum notitia celeriter susceptum iter per diuortia emensi, Polonorum impedimenta partim ex aduerso his oblati, partim a latere inuadunt et, ne quid terrori deesset, quidam e iugis montium decurrentes missilibus hostem metu simul et ualetudine ad repugnandum segnem urgebant. Itaque Poloni multiplici malo circumuenti, dum magis saluti quam sarcinis consulunt, magna ex parte impedimenta cum aliquot militibus, qui hostilem impetum strenue pugnando sustinuerant, amissere, atque in patriam regressi sunt, precium inconsultae expeditionis dedecus non sine detrimento reportantes. Cui autem dubium est Alberthum in Getas temere motum esse? Quippe quibus tantum libertatis studium inest, ut neque finitimis Turcis, quorum armis tot iam Christianorum regum imperia deleta sunt, neque Hungaris, quibuscum uetus societas, ut ante dictum est, illis intercedit, seruire unquam in animum induxerint, quum utraque gens illos bello saepius tentasset. Tales ergo non ui cogendi erant, uerum beneficiis conciliandi, atque mercede potius in partem quam in ditionem trahendi. Praeterea summae dementiae fuit cum Polono, tantummodo tyrone milite laborisque intolerantissimo, Turcas, gentem in armis duram, crebrisque expeditionibus exercitatam, bello lacessere, non deductis prius in societatem Hungaris, qui quidem soli fere hac tempestate cum Turcis pugnare nouerunt, eo quod insito quodam odio quotidianis prope praeliis cum his contendunt,[ERROR: no reftable 1:] maximoque ob id ipsum illis terrori sunt. Quod profecto si Alberthus fecisset, haud ullam suspitionem eius in Moldouiam accessus Hungaris loci opportunitatem timentibus prorsus mouisset, quae quidem lues multorum fons errorum regum inuicem animos uel maxime dissociat atque in discordiam impellit. Baiazethes Turcarum imperator bellum in Christianos meditatur; Carbaliam Dalmatiae regionem suo imperio adicit. Carabogdanes, postea quam Poloni eius finibus excesserunt, Turcas hostilibus spoliis munifice donatos recipi ultra Istrum et terram suam externo exercitu exonerari iubet, legatosque cum donis fortunae suae congruentibus, qui de ope allata Bazethi gratias agerent, mittit, remque uti gesta erat indicarent. Quod eo consilio fecit, ne Turcae, qui nomine tantum, non armis Getas iuuerant, totam profligati Poloni gloriam sibi apud regem, haud sine Christianorum contemptu, uindicarent, quum eius maior pars tum ad Getas, tum ad Hungaros pertineret. Non contemni enim ab eo, quocum nulla 131 firma societas esse potest, non modo gloriosum est, uerum etiam ualde tutum. Etenim Turcae, si quando nobiscum foedere coeunt, haud nostro illud, sed suo metiuntur emolumento. Bazethes cognitis, quae in Moldouia gesta erant, animum in Christianos, diu metu
fraterno coërcitum, uehementer exacuit. Iam enim Gemius Otomanus, Bazethis frater,
ueneno necatus interierat. Quem Rhodiorum equitum princeps, Itaque Carbaliam, a Catharenis propter acerbas fructuum exactiones ad Turcas deficientem, quum per foedus inter Turcas et Catharenos ictum id fieri non liceret, suo adiunxit imperio. Est autem Carbalia Dalmatiae regio, sinui imminens Rhizonico, agri eius fructus Ascriuienses, quos nunc Catharenos dicunt, priusquam illa regio ad Turcas defecisset, perceperunt.
Caeterum occurebat animo eorum ritu, qui compositis actionibus sese in scholis declamando exercent, nostratium impendentes, simul et recens acceptas, deplorare calamitates. Quas quidem nunc institutarum rerum ordo exigit commemorare, atque ea stylo persequi, quae profecto neque sine graui moerore monimentis mandare queunt, et in maximum essent Christianos principes odium inductura, modo id a lege historiae non abhorreret, et uis ac facultas orationis meae rei gestae exaequare posset atrocitatem. Equidem animaduertens, quum caeterorum Christianorum tum patriae meae periculum, uix mihi temperare possum, quin eos principes, ne dicam immanissimos gentis sibi creditae praedones, qualicunque accusem oratione. Qui sane aurum, fragile emolumentum, secuti, mortem, ut fama est, Gemio Otomano nefarie intulerunt, propterea quod illo uiuente, ut paulo ante demonstratum est, nunquam ullam aduersus Christianos alicuius momenti expeditionem Bazethes suscipere ausus est. Nam cum sexdecim prope annos usque ad fratris obitum regnasset, nulla 132 ferme arma in Christianos mouit, nec quenquam de his locum caepit, praeterquam duo ignobilia circa Istrum castella, Cellias Moncastrumque, quae quidem in Carabogdanis, ut dictum est, fuerunt ditione, magisque ab incolis destituta sunt quam ab hostibus ui capta. Sed ante quam ad Christianorum clades accedam, quae Gemii interitum consecutae sunt, eius uiri fortunam, quo res paulo ante perstricta magis in aperto sit, paucis attingam. Quod ut facerem, ea uel potissimum causa adductus sum, ne uidear quempiam tanti sceleris falso insimulare. Gemii Othomani fata; qui ab equitibus Rhodiis captus et in Galliam missus. Quum Mechmethes Otomanus Secundus, cognomento Magnus, qui de Graecis Constantinopolim coepit, plures liberos ex sese genuisset, duos tantummodo uirilis sexus, Bazethem et Gemium, sibi superstites reliquit. Bazethi Amisiam[ERROR: no reftable 1:] urbem cum magna Galatiae parte, Gemio Panphiliam uiuens adhuc pater atribuerat, unde scilicet illis ad uictum et cultum sumptus suppeterent. Vterque igitur summopere amicos fautoresque sibi parabat, atque sicut ambo certa fere spe, ita aequali prope animo ad paternum aspirabant imperium. Nam quod minori aetas detrahebat, id uirtute et paterno iudicio, ac gratia satis compensabatur. Quum igitur Mechmethes fato esset functus, quidam purpuratorum, qui quidem Gemio erat deditus, eum confestim per literas de patris obitu certiorem facit, hortaturque, ut quam celerrime Constantinopolim aduolet, atque aduentum fratris praeuertat. Verum cum literę ab Achmetho Cossicio, Bazethis genero, qui per id tempus Mysiae in Asia praeerat, forte essent intercaeptae, occasio oblata est Bazethi, priusquam Gemius Constantinopolim accederet, sedem regiam paternumque thesaurum, qui quidem Constantinopoli asseruabatur, occupandi. Quo ubi potitus est, nihil obstitit, quominus statim rex appellaretur: nempe praetorianos, ingenti donatiuo allectos, in partes suas traxit. Turcarum enim animi nulla alia re magis quam largitione conciliantur. Quanquam sunt, qui id gloriae non Achmetho Cossicio, sed cuidam Mustaphae Epeirotae tribuant, qui sane, dum ad Bazethem contenderet nuntiatum illi paternam mortem, inciderat in quendam eundem nuntium Gemio ferentem. A quo quum percepisset, quo iter haberet, fingit se quoque eodem properare, atque parum cautum obtruncat. Quo facto et Gemio mora iniecta est sedem paternam inuadendi, et Bazethi spatium datum Constantinopolim, ante quam frater quicquam noui consilii 133 caperet, perueniendi. Bazethes igitur accepto regno, ut a pietate illud auspicaretur, patri regio more iusta
magnifice persoluit. Mox militibus praeter consuetum stipendium iterum satis large
donatis confestim aduersus fratrem qui iam in Bythiniam, qua ea Misiam contingit,
ingressus erat, Insula haec Liciae adiacet, urbemque nobilem eodem nomine uocitatam habet. Eam
sacerdotes, qui et In quatuor autem classes distributi sunt, quibus quidem omnibus unus praeest princeps, quem ipsi, ut diximus, Ad hos cum Gemius quinquaginta circiter fidis clientibus comitatus profugisset, credens apud Christianos, et hos quidem religione sacros, fidem inuiolatam fore, atque aliquid inde subsidii afflictis rebus accessurum, statim in custodiam traditus est. Interiectis aliquot diebus Rhodii equites ex collegii 134 decreto mittunt ad Bazethem cum his mandatis oratores, ut scilicet, si uellet fratrem in perpetua teneri custodia, solueret quotannis quadraginta millia nummum aureorum, arbitrantes eo consilio et regem Turcarum sibi ualde obnoxium futurum, et apud reliquos Christianos id splendori fore. Bazethes primo Rhodios, ut precium pro nece Gemii mallent accipere quam eum uiuum custodire, tentauit, ratus, ut erat, eius morte regnum sibi stabilitum iri. Verum ubi aliquandiu fraternum caput necquidquam licitatus est ― haud enim Rhodiis e re sua fore uidebatur prodito Gemio tantum Bazethi demere metum ― oblatam accepit conditionem. At Rhodii simul Turcarum propinquitatem animumque inimicum, simul ualidas uires formidantes, Gemium naui onerariae impositum in Galliam auexerunt, ibique in quodam castello suae ditionis in libera custodia teneri iusserunt. Veneno tandem, post varia fortunae ludibria, sublatus est. Ea tempestate Matthias Chugniades Coruinus, quocum Turcae, utpote finitimi, bellum continenter gerebant, Hungaris imperitabat. Is sperans, si Gemium in potestate haberet, non solum facile consecuturum, uti Bazethes intra fines suos sese contineret, atque inualidior uiribus fieret certo enim sciebat Gemium a popularibus studio, ut fit, nouarum rerum ualde desiderari - uerum etiam se bonam imperii partem eo facto Turcis adempturum. Quippe arbitrabatur Bazethem fraterno metu nullam pacis conditionem ab se dictam recusaturum, legatos ad Lodouicum, Francorum regem, Turcam petitum mittit. Gallus, nondum enim, ut arbitror, Deus propter scelera nostra a Turcis auersus erat, ne Rhodiorum animos offenderet, negat se Hungaro, quod postularet, iure praestare posse, excusans Turcam haudquaquam esse sui iuris, utpote quem Rhodii per sese custodirent. Non ita multo post Innocentius Octauus, pontifex Romanus, et sibi amplum fore putans regem Turcarum tributarium habere, et tanto auro, cuius quidem sacerdotes hac tempestate maxime auidi sunt, potiri cupiens, oblata Rhodiorum principi dignitate, qua cardinales sacerdotes Romanae ecclesiae insigniti sunt, agit cum illo, ut Turcam sibi traderet. Rhodius non paruum fortunae suae additamentum existimans in collegium cardinalium cooptari, accepta conditione hominem suae fidei comissum huiuscemodi facile permutat magistratu. Itaque uidimus, si Deo placet, non pecunia modo, quod iam solemne est, sed etiam perfidia atque humano sanguine sacerdotia apud Christianos parari, si Christiani appellandi sunt qui nihil praeter nomen habent Christianorum. Mortuo 135 Innocentio Alexander Sextus, pontificatum pecunia adeptus, Gemium in Caroli Octaui, Francorum regis, tunc Neapolitanum regnum petentis, coactus, ut supra dictum est, permisit potestatem, dato ei prius ueneno haud quidem praesentaneo, sed quod ad occultandam facinoris inuidiam aliquot diebus mortem protraheret. Ferunt autem hunc pontificem adeo deplorata uita atque ad extremum perditum fuisse, ut omnia sacra precio uenderet. Quosdam insuper cardinales diuitiis notos ueneno sustulisse dicitur, quo eorum pecuniis liberorum suorum ex adulterio susceptorum fortunam augeret. Quare eius etate per totum fere Christianum orbem hi uersiculi passim decantabantur:
Vnde omnibus persuasum est ipsum pontificem, qui uerius carnificis nomen obtinere debuit, Venetis quoque non solum consciis, sed etiam internuntiis, propter simultatem, quam cum rege Carolo habebant, ingentis pecuniae pactione ad hoc scelus a Bazethe esse inductum, qui quidem in securitatem suam, ut dictum est, fratrem e medio tolli magnopere optabat. Atque in hunc maxime modum Christiani, Turcis praesertim finitimi, a quibus minime oportuit, pene proditi sunt. Nam Bazethes, domestico metu liberatus, statim animo consilia uolutare coepit[ERROR: no reftable 1:] Christianos aperte oppugnandi, atque opportunitate rerum gerendarum, quae ad illam diem haudquaquam patuerat, uti. Turcae cum Moldauis et Tartaris Poloniam misere depopulantur. Itaque ubi Turcae, qui in Bazethis regno alicuius numeri erant, regis animum iam erectum, atque ad bellum inclinatum animaduertunt, spe nouarum expeditionum ― hi enim nihil minus quam ocium ferunt ― confestim pro se quisque arma, equos, clientes summo studio parare coeperunt, ducemque imprimis aduersus Polonos omnibus conciliabulis identidem flagitare, id maxime agitantes, ne non sine Turcarum dedecore Alberthi, Polonorum regis, minae impune transmitterentur. Igitur ex ueteribus prouinciarum praefectis Balys Marconius, qui et ipse ab Otomano longa cognatione genus ducebat, ratus, ut erat, iam tempus aduenisse, quo Bazethes facile ad bellum impelli posset, ad eum accedit, atque data facultate dicendi ita dixit:[ERROR: no reftable 1:]
Hac Marconius oratione, traducto in suam rege sententiam, Polonam obtinuit prouinciam. Magna igitur Turcarum manu coacta (hi enim rapto ut plurimum uiuunt), ad Istrum, qua hic amnis Peucem circunfluit insulam, profectus est. Hoc in loco lustrato exercitu ex omnibus copiis circiter quadraginta millia hominum, qui armis et equis erant instructiores delegit, atque cum his traiecto Istro in Moldouiam perrexit. Ibi ad sex millia Valachorum, quorum ira in Polonos nondum deferbuerat, cum eo 137 sese coniungunt. His ducibus ad Tyram amnem, qui Dacos et Thataros disterminat, accessit. His in locis aliquot dies moratus, dum et exercitum ex itinere defatigatum reficeret, et Thatari, qui nunc terras mari adiacentes inter Tyram et Tanaim incolunt, in partem praedae uocati sese Turcis aggregarent ― nam et ipsi Turcaico ritu Christianorum regiones incursant, praedaeque et latrociniis maxime student ― cum hoc agmine Balis Tyram dextrorsum, Scythicos montes a laeua habens, qua minime regio est uicis frequens in septentrionem incessit, quindecim dierum iter absque ullo maleficio emensus, ne per tumultum praeda e manibus prius elaberetur quam regio, quae euastanda erat, hostilem sentiret incursionem. Atque ita in Rhoxanorum agro uicis admodum frequenti, non procul a radicibus montium, qui Polonos a Rhoxanis seiungunt, consedit, castris in quodam tumulo paulo aeditiore communitis, exploratisque omnibus circa locis, ne quae forte essent insidiae, nec non praesidiis dispositis, qua uenturum hostem suspicio erat (allaturum enim opem suis Alberthum omnes credebant), copias praedatum emisit.[ERROR: no reftable 1:] Igitur hinc Thatari, inde Turcae atque Moldouii conscensis equis, quos ad id temporis manu duxerant, quo his inter excurrendum recentioribus uterentur, Rhoxanos uicatim sine ullis fere urbibus habitantes ueluti indagine undique circumuentos adoriuntur. Et est regio incursionibus propter patentes campos admodum opportuna. At illi inopinato malo exterriti, quum alioquin armorum essent insueti ― tantummodo enim agriculturae student ― neque sese armis defendere, neque diffugere, regionibus undique obsessis ac armato hoste completis, nituntur, sed ueluti pecora in manus hostium una cum omnibus fortunis inciderunt. Clades regioni illatas, caedes hominum, rapinas, pagorum uastitatem, sacrarum aedium incendia, raptus uirginum ac puerorum, caeteraque quae praedones et foeda factu, et relatu haud honesta in captiuos ediderunt, silentio tegam, ne ea narrando eleuem, quae sane miserrima omnium aetate nostra euenere, quum ignauia, tum dissensionibus principum Christianorum, qui quidem dum quisque alienae inuidet gloriae, nulla prorsus queunt coire societate, aut in communem hostem opportune componi. Centum prope millia hominum capta esse feruntur, nullo fere praedonum in populatione uulnerato, nedum interfecto, praeterquam circiter quingentos, 138 qui profecto haud hostili ferro, uerum cuiusdam uici ab se capti incendio, fortuito noctu late effuso, periere una cum tribus millibus captiuorum. Postea quam aliquot dies populando assumpti praedones suas quisque sedes cum praeda, quae cuique obtigerat, repetiuere, nullo non ante libidinis ac crudelitatis genere in Rhoxanos aedito.[ERROR: no reftable 1:] Nam ne quid postremo calamitatis infelicissimę deesset genti, omnes qui aut ualetudine, aut senio itineris laborem pati nequibant, interfecti sunt, hoste barbaro, ac omnium immanissimo, beneficii loco saeuissimam inferente[ERROR: no reftable 2:] mortem, quam sane miseriarum finem, corporibus ita afflictis, praedicabant esse. Quanquam non captiuorum fortunae ea crudelitate consultum uolebant, sed saeuitiam suam eorum morte exsaciare, quos in seruitutem abducere non poterant. Caeterum Marconius, quum post quartum tandem a profectione mensem commissum sibi exercitum ad Istrum reduxisset, eo regius quaestor, qui mancipia recenseret,
regique quintum quodque mancipiorum caput de more acciperet, a Constantinopoli
Caeterum quoniam de Turcis, quae quidem gens partim in Asia, partim in Europa latissimum nostra tempestate obtinet imperium, in pluribus huius operis locis mentio non modo facta est, sed etiam facienda, haud alienum uidetur eius gentis primordia et mores, atque quonam modo tantum imperium sit adepta, commemorare.[ERROR: no reftable 1:] Turcarum origo et progressus in Asia sub Othomano primo Sultano. De Turcarum antiqua 139 patria duplicem famam apud Scythas authores reperio. Nam alii Turcas ab Hyperboreis montibus digressos esse opinantur, alii, quibus et ipse assentior,[ERROR: no reftable 1:] Scythas esse Asiaticos affirmant, atque ex illa regione, quam nunc uulgo Cathaiam appellant, aduenisse. Satis enim mihi exploratum est Turcas communes prope sedes quondam cum Thataris intra Caucasum montem habuisse ― nam et eiusdem fere linguae homines sunt - Thatarosque ad Tanaim fluuium profectos circa Moeotidem consedisse, Turcas uero, meliores sedes expetentes, transgressos Caucasum in Albaniam irrupisse anno salutis humanae quinquagesimo quinto supra septingentesimum. Inde per Albanum agrum ad Cyrum amnem accessisse, moxque Armeniam Maiorem occupasse. Deinde cum Persis et Sarracenis, gente Arabica, diu uaria fortuna decertasse, tandem a Sarracenis pacem sedesque in Asia quietas hac conditione impetrasse, uidelicet ut Machometani ritus acciperent religionem atque aduersus Christianos, Gothifredum maxime, atque Balduinum fratres, cognomento Bolionios, bellum gesturi secum arma coniungerent, caeterosque Romanae religionis homines Asia arcerent. Qua quidem accepta conditione, totius ferme Minoris Asiae imperium, praeter quasdam maritimas ciuitates breui sibi adiunxerunt, pulsis inde partim Graecis, partim Persis ac Sarracenis regulis. Post aliquot deinde annos, extincta penitus apud Turcas regia Hunchariorum prole, imperium in plures diuiditur principatus. Nam quisque fere praefectorum eam, cui praefuerat, regionem assumpto sibi regio nomine inuasit. Hi autem Turcarum satrapae Mollio, Hunchariae familiae regi ultimo, superfuisse dicuntur: Othomanus, Hermenes, Scarchanus, Germenes, Andinus, Mentheses, Caramanus. Ex quibus quidem Halladolii, ab Hermene orti, atque Caramanii ad nostram usque aetatem durarunt. Imperio a pluribus occupato, confestim ex aemulatione, ut fit, odium, mox bella inter duces exorta sunt, saepiusque clades inuicem acceptae redditaeque. Per idem tempus Othomanus, unus, ut dictum est, ex Huncharii praefectis, cuius progenies Constantinopolim cum tot Asiae atque Europae regnis nunc tenet, in regione Maioris Phrygiae circa Dorilium oppidum satrapeam obtinebat, uiculum quendam cum familia sua incolens, quem ab ipsius Othomani nomine Othmanliam Turcae appellarunt. Qui quidem 140 animaduertens Asiam intestino bello ardere, nec quemquam unum ex Turcaicis principibus esse, qui publicae rei studeret, collecta clientum pastorumque ac agricultorum manu, coepit in uicinum agrum impetum facere, atque hostilem in modum praedas agere,[ERROR: no reftable 1:] suisque capta liberaliter diuidere. Et ubi uidit Asiaticorum principum discordia ac publici status negligentia latrocinia sua impunita esse, uicorum ac castellorum oppugnationi animum mox adiecit, breuique in tantam fortunam creuit, ut cuique Asiae praefectorum uiribus par esset. Itaque quum duces, pace tandem composita, in gratiam rediissent, Asiaeque satrapeas inter se diuisissent, partem Mysiae, addita Maiore Phrygia, Othomanus obtineri permissus, ut esset qui Constantinopolitanum imperium euerteret. Destinauerat enim Deus, ut rei euentus affirmauit, Graecorum nomen delere, propterea quod non modo ius Romani spreuerant pontificis, sed etiam a recto Christianae religionis ritu iam fere defecerant. Nactus itaque regnum Othomanus, non se ac suos ocio delitiisque corrumpi passus est, sed quoque finitimo, Christiano maxime, cuius generis mortalibus Asia hoc quoque tempore incolitur, uiribus suis impari hoste destinato, uicinum agrum incursare, praedas agere, hostem terrere,[ERROR: no reftable 1:] et in dies imbeciliorem reddere, suos rebus captis allicere, promptioresque ad militiae labores tolerandos efficere. Quibus quidem artibus breui maximum et apud suos et apud exteros adeptus est nomen. Itaque cum coepisset a finitimis uehementer timeri, cogitaretque, successu rerum inflatus, maritimas Asiae urbes, quae in ditione imperatoris Constantinopolitani erant, aggredi, morbo extinctus est, sepultusque in uico, quem diximus ab eius nomine Othmanliam uocari. Orchano secundo eorum regi Amurathes I. Post hunc Orchanus filius regnum accepit. Qui quidem parentem non animi solum magnitudine ac uirtute, sed etiam imperio superauit. Nam ad parentis regnum totam fere Bythiniam adiecit, expugnata prius Prusa urbe in radicibus Olympi montis posita, in qua ob cultorum frequentiam sedem regni constituit. Quam sane urbem intra paucos dies in potestatem redegit, Graecis, qui in ea praesidio erant, eam dedentibus, dum auxilium Constantinopolitani imperatoris, qui per id tempus cum finitimis in Europa bellum gerebat, desperant. Tametsi sunt, qui dicant Orchanum de priscis Turcis, quorum paulo 141 ante mentionem fecimus, Prusam coepisse. Iamque Orchanus ad Caramani imperium aspirabat, bellumque ei inferre parabat, solus cupiens in Minori Asia regnare, quum eum ab hac expeditione maior spes forte oblata auertit. Per idem enim tempus Ioannes Palaeologus, Constantinopolitanus imperator, bello a Thracibus ac Bulgaris (gens Rhoxolanorum est Macedoniam incolens) uehementer premebatur, nec prorsus his resistere poterat. Itaque pessimo capto consilio et quod non modo Graeciae, sed etiam bonae parti Europae pernitiem erat allaturum, cum Orchano foedus iungit. Rogat mox eum sub stipendii pactione, ut in Europam cum copiis suis traiciat, Thracumque, ac Macedonum agros incurset. Turca primum per dolum haud se transiturum Hellespontum dicere, fingens se non audere exercitum in Europam transmittere, nisi prius in potestatem suam Sestos, nunc tenuis uicus, olim urbs nobilis, et apud poëtas magni amoris commertio celebris,[ERROR: no reftable 1:] cum Callipoli traderetur. Quod ubi haud difficulter Orchanus impetrauit, ratus Graeci dementia abutendum esse, totam insuper Chersonesum cum Lysimachia paucis post mensibus hoc praetextu petit. Quoniam, inquit, ad excursiones faciendas Turcis equorum multitudine opus est, qui quidem sine latiori soli spatio ali nequeunt, quo id commode fieri possit, oportere totam Chersonesum sibi tradi. Obcaecatus erat Bulgarorum odio Graecus imperator, propterea nihil pensi habuit, dummodo uel propria ruina suas iniurias ultum iret. Itaque Chersonesum quoque confestim, non quidem socio ― quae enim firma societas inter homines diuersae religionis esse potest? ― sed hosti infestissimo habendam permisit. At Orchanus praeter spem nactus loca idonea ad regiones Christianorum, quod summopere optabat, depopulandas, mirum in modum laetari, frequentique incursione Graecorum hosteis uexare, interdum socios quoque Graecos praedae auiditate iniuria afficere, rapere, abigere quae casus obtulisset, commoda sua tantum, ut plaerisque barbaris mos est, curare, sociorum damna nihili facere.[ERROR: no reftable 1:] Expostulantibus iniurias imperitiam modo regionum, qua pacatum ab hostili agro haud dignouisset, causari, iustas modo praedandi causas, ne uis ratione carere uideretur, struere. Atque quo Asiaticos quoque Turcas, illos maxime, qui alienae erant ditionis, in suas traheret parteis, ultra Hellespontum preciosam suppellectilem, formosas puellas puerosque, quibus 142 sane rebus Turcae maxime capiuntur, transportare, atque emere cupientibus copiam facere, nec non interdum quibusdam etiam dono dare, nihil denique praetermittere, quo animi suae sectae hominum conciliari possent. Quae ubi Graeci sero, iam peste praecordiis recępta, percepere, statuunt cum finitimis Christianis in gratiam redire, et communi hoste Europam liberare. Caeterum dum magis dicendis sententiis tempus territur, ut saepe fit, a Christianis quam ulla expeditio suscipitur, Graecus imperator diem suum obiit, cui Orchanus quoque haud multum superuixit, Homurathe primo regni successore relicto. Qui comparato quam maximo, ut tunc erant Turcarum opes, exercitu confestim Hellespontum traicit, superatoque Melante amne ad Hebrum, qua Hadrianopolim interfluit, perrexit, lateque agros nullo hoste obuio populatus est, atque ingenti, quum pecorum, tum hominum, praeda abacta Callipolim est reuersus. Quam sane urbem in Cherroneso sitam ubi operibus ac praesidio muniuit, in Asiam se recępit. Huic vero Baiazethes I, a Tamerlano captus succedit; cui Musia in regno sufficitur; post quem regnans Baiazethes Secundus a Milone Dardano trucidatur, Dardani vero a Turcis subiguntur. Bazethes inde imperio a patre accępto regnat, qui pacis quam belli artibus clarior fuit. Hic dum Mysiam ius dicendo peragraret, nuntiatur ei Thataros duce Thamerlano in Minorem Asiam impetum fecisse, iamque ab illis Iconium obsideri. Porro Thamerlanus, priscos Turcarum reges longa cognatione attingens, Minorem Asiam iure cognationis uendicare uidebatur, nulla sane Molii Huncharii ultimi, ut dictum est, priscorum Turcarum regis sobole extante, nec pati poterat Othomani, pastoris quondam, progeniem regnum Hunchariae familiae debitum obtinere, eo magis, quia non desunt, qui affirment Molium fraude praefectorum, et imprimis Othomani, ueneno necatum esse. Bazethes eo nuntio exterritus, confestim cum exercitu Iconium proficiscitur, manumque cum Thataro infelici euentu conseruit. Nam captus in eo praelio turpissime uitam in seruitute finiuit. Praeter caetera dedecora, quibus a uictore insolenter afficiebatur, quotiescunque Thatarus, ut cibum caperet, accumbebat, Turcam cathenatum iuxta lectum alligari iubebat, et ossa e mensa proiecta rodere ueluti canem cogebat. Non ita multo post Thatarus seditione domestica in patriam reuocatus Minorem Asiam reliquit, Turcisque huius discessu libertas restituta est. Qui principibus suis Prusam conuocatis, Musiam, cognomento Fulmineum, Orchani pronepotem, regem sufficiunt. Hic pace in Asia cum finitimis composita, cum omnibus copiis, quas 143 contrahere potuit, Hellespontum traiecit bellum cum Grecis gesturus, cum quibus licet uaria fortuna diu pugnauerit, saepius tamen uictor quam uictus discessit. Iam assiduis populationibus Graecorum ac Thracum uires attriuerat, nec quisquam ex finitimis populis erat par illi armis. Itaque finitimis Christianis omnibus rebus exhaustis instandum ratus, Hadrianopolim obsedit, breuique ea potitus est, fugato rege Wcasino, qui cum Turcis pro portis Adrianopolitanis praelium infeliciter comisserat. Atque quum situs urbis et regio inter Melantem et Hebrum amneis admodum ferax placuisset, huc sedem regiam e Prusa transtulit. Hoc mortuo Bazethes Secundus regnat, qui dum auiti ac paterni imperii fines in Europa prorogare nititur, transgressus Neston amnem usque ad Strymonem processit. Non tulere hoc Dardani ac Macedonum reguli, uerum confestim coactis copiis Turcae, qui iam Strymonem quoque traiecerat, occurunt, atque non procul ab hoste castra ponunt. Caeterum quum postero die pugna esset ineunda, Lazarus, Dardanorum rex, duces suos ad cęnam uocat, obiecturus inter coenandum Miloni, ex purpuratis uni, proditionem, cuius a quodam aemulo per inuidiam apud se erat criminatus, eo consilio, uti aut in conuinctum sceleris animaduerteret ― solent enim Illyrici atque Macedones uino aeque ac tormentis arcana elicere[ERROR: no reftable 1:] - aut eo innoxio comperto sese suspitione exoneraret. Itaque dum se[ERROR: no reftable 1:] pro instanti pugna licet hilari, non tamen nimis largo inuitarent potu, rex ad Milonem conuersus, pateram argenteam uino plenam dextera tenens, Propino, inquit, tibi, Milon, uinum hoc una cum patera, licet proditionis apud me sis insimulatus. Ille nullam conscientiae notam uultu prae se ferens acceptum hausit poculum, deinde assurgens ad regem ait: Rex Lazare, quoniam nec iurgii nec disceptationis nunc tempus est, hoste iam prope in acie stante crastino die re ipsa ostendam et delatorem meum falsum ac mendacem, et me in regem meum integra esse fide. Milon, quo et proditionis culpam in se, ut erat, nullam fuisse ostenderet, et quod receperat, re ipsa praestaret, prima luce omnibus insciis conscendit equum, et lanceae, quam gerebat, cuspide auersa, quod quidem transfugae ac pacatum insigne apud Illyricos est, ad castra Turcarum accedit. Erat celebre apud Turcas quoque Milonis nomen. Itaque confestim in tabernaculum ad regem eius aduentu admodum laetum 144 est admissus. Ibi Turcarum ritu humi procumbens regem adorat, ac dum submisso capite porrectam regis manum deosculatur, educto clanculum pugione, quem sinu abditum attulerat, stomachum Turcae iterato ictu haurit. Atque dum sese e tentorio eicere conatur, a regii corporis custodibus intra tabernaculum confossus interiit. Huius facinoris monumentum adhuc extat Prusae: manus Milonis argento inclusa ac Bazethis tumulo affixa.
Principes Turcarum tametsi regis nece uehementer essent commoti, haud tamen in luctum proiecti, satis sagaci consilio eam et ab hostibus simul, et a suis, qui casum regium nondum perceperant, coelant. Et est gens tegenda suorum aduersa fortuna obstinati silentii: neque metu neque spe uox elici potest, qua quod principes coelatum uolunt, prodatur. Itaque prius quam res magno Turcarum periculo emanaret, in aciem copias educunt, et quod pro regis gloria erat faciundum, id pro sua quisque salute agens, magnis in hostem animis inuehuntur. Nec segnius pugnam capescunt Christiani ― atrox igitur utrinque praelium excitatur. Cadunt passim hinc Turcae, inde Christiani. Iamque Turcae uix impetum Dardanorum ac Macedonum sustinebant, locoque paululum cesserant alii, fugam alii spectabant. Tum duces Turcarum altiore uoce, Quo fugitis, clamitant, uiri Machometani? A tergo Strymon, lęua Aegeum pelagus obstat fugae, nonne honestius est in acie uirorum more cadere quam tergo hostibus dato undis ritu pecorum obrui?[ERROR: no reftable 1:] Quo cessit ille animus, uiri Turcae, quo transmisso Hellesponto Europae imperium concupistis? An iccirco hucusque progressi sumus, ut Bulgaricae genti, nostra ignominia, decus et gloria paretur? Non haec ducum adhortatio modo, sed etiam, ut saepe fit, salutis desperatio pectora Turcarum accendit. Itaque resumptis animis multo acriorem priore pugnam redintegrant, et sese iterato clamore in hostem inferunt.[ERROR: no reftable 1:] Quod ubi uidit Dardanorum rex Lazarus ― et erat ipse quoque acerrimus bellator ― Turcis, qua impressionem faciebant, protegentibus eum Dardanis equitibus, praesenti animo occurit. Sed iam eius equum defecerant uires: nam ab ortu solis in octauam prope horam pugna protracta erat. Itaque rex cernens nouum de integro praelium ortum esse relicto fesso equo in recentiorem parua interposita mora transilit. Quo quidem facto rem omnem euertit, propterea quod illum 145 subito non conspectum sui cecidisse rati uehementer turbantur. Viderant enim regem paulo ante suo simul et hostili cruore ― inter primos enim pugnarat ― oppletum. Turcae perterritis acrius instant hostemque et pauore perculsum, et labore fessum haud difficulter in fugam conuertunt. Rex errore suorum intellecto insignis cultu per aciem discurrens conatus est primo Dardanos ad pugnam reuocare, sed ubi uidit se adhortatione nihil proficere omnium auribus metu obstructis, et ipse fugae sese mandat, fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio praeter opinionem hominum eueniens) maxime incusans. Magis enim diuinae irae quam hostili uirtuti suorum pauorem adscribebat. Quam quidem opinionem, uel potius omen, ipsius regis exitus statim comprobauit. Nam dum paulum uia militari declinat uictores effugere cupiens,[ERROR: no reftable 1:] in foueam uirgultis tectam, quae forte ad feras capiendas facta erat, incidit, collapsusque una cum equo ab insequentibus hostibus exanimis opprimitur. Turcae qui paulo ante prope desperauerant salutem, laeti tanta uictoria sub occasum solis se in castra recipiunt, atque adorata luna ut his mos est, priusquam cibum caperent, inferias regi patrio ritu, haud tamen ibi corpore eius sepulto, dederunt. Mechmetes I rex, post hunc Hysladimirus, Amurathes tandem II regnat, quo mortuo Mechmeti II regnum cessit, qui Constantinopolim aliasque plurimas in suam potestatem redegit. Postridie eius diei, quo haec gesta sunt, Bazethis filium absentem, Mehmetem Primum, qui eo tempore Prusae erat, omnium consensu regem dicunt, constituto prius praefecto, qui per absentiam regis exercitui praeesset, et regiam in eos haberet potestatem, atque interim de controuersiis inter eos exortis cognosceret. Curato deinde regis cadauere plaustroque imposito, atque Prusam ad sepeliendum ferri iusso, Hadrianopolim proficiscuntur, haud tam regio casu tristes quam uictoria laeti. Eo nouum quoque regem, quo ibi regnum iniret, ex Asia accersunt. Ab hoc rege nihil fere dignum memoratu aduersus Christianos actum est, praeter populationes et unum insigne Turcaica clade cum Illyricis regulis ad Drinum amnem praelium. Huic successit Hysladimirus, qui Graecos, Macedones, Thraces, Moesos itidem populationibus ualde uexauit. Cum Sigismundo quoque Caesare ad Nicopolim, in Triballorum agro, quum eo ex Hungaria ille imperator processisset, aequo marte semel pugnauit. Hunc secutus est Homurathes cognomento Magnanimus, rex mea sententia et bello et pace clarissimus. Hic totam Thraciam praeter Constantinopolim imperio suo adiunxit, Dardanos, Triballos, Moesos, Macedoniam cum tota fere 146 Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis conseruit. Nam cum deuictis Moesis usque ad Danubium et Pannonios peruenisset, Hungaros in se concitauit, adeoque acrem hunc hostem habuit, ut iam non pro alieno solo, sed pro suis sedibus inter Aemum et Rhodopen coactus sit cum his decertare. Eo enim usque Hungari duce Sigismundo Caesare progressi tandem, nescio quo fato, ibi a Turcis callido hoste fere uictores profligati sunt. Habuit praeterea bellum Homurathes cum Wladislauo Polono, qui post Alberthum Sigismundi generum regnum Hungariae obtinuit. Qui quidem, Romani pontificis suasu, rupto foedere ac per inducias infelici euentu cum Turcis pugnauit. Nam dum inter dimicandum in castra hostium pro uictore sese gerens[ERROR: no reftable 1:] inconsulte irruit (alterum enim Hungarorum cornu, cui Ianus Chugniades, Mathiae Coruini pater, praefuerat, Turcas aduersos in fugam coniecerat) interfectus est, una cum Iuliano Caesarino, cardinali sacerdote, magna Veneti populi infamia. Porro Veneti, ne Hungaris Grecorum urbs Constantinopolitana uoluntate traderetur - tunc enim denuntiabant Graeci se eam urbem aduersus Turcam defendere non posse dicuntur Turcaicum exercitum clam Christianis in Europam ex Asia suis nauibus traiecisse, quo Homurathes maioribus copiis Hungaris occureret. Iam enim Hungari Graecis opem allaturi in Inferiorem Moesiam ad Mesembriam (Varnum incolae dicunt) castra posuerant. Malebant autem Veneti sibi potius quam Hungaris Constantinopolim dedi. Quae quidem improba cupiditas Venetos et in odium Christianorum regum semper induxit, et maximis cladibus saepius affecit. Quandoquidem regibus ualde deforme uidetur mercatores armorum imperitos, et qui uitae humilitate, pudendis artibus, sordido quaestus genere, caeteris opificibus pares sunt, imperium amplecti, atque regum magnitudini sese in aequo ponere. Sed non est uicta cum rege Hungarorum uirtus. Hi nanque Iano Chugniade praefecto constituto adeo obstinatis animis bellum cum Turcis gessere, ut Homurathe e Moesia pulso regnum quoque Dardanorum Georgio, nepoti ex fratre illius Lazari, de quo supra meminimus, restituerint. Hic est ille Georgius, qui, ut proximo uolumine diximus, amisso regno Rhacusam cum magna ui auri se receperat, Rhacusanisque tum consultoribus tum deprecatoribus apud Hungaros usus regnum egregie recuperauerat, Turcis 147 ultro cedentibus et coitionem Christianorum metuentibus. Homurathe extrema aetate extincto regnum Turcarum filio Mechmeti Secundo cessit. Qui quidem, sicut perfidia, auaritia, libidine ac crudelitate, ita et imperio omnes ante se Othomanos reges superauit. Eodem anno, quo regnum iniit, Constantinopolim coepit. Deinde Peloponesum pulso inde Graeco rege occupauit, et demum quicquid terrarum Istro amne et mari Aegeo atque Ionio continetur, cum toto fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos interposita fide ad se euocauerat, nefarie necatis. Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit. Nam cum per Illyricum, inexplorato, utpote securus hostium, regulis, ut dixi, contra fidei religionem interfectis, iter faceret, in eum nomades Illyrici, quos Valachos uulgo dicunt, duce Vuladislauo Cossicio e montibus, qui Dalmatas a Moesis dirimunt, decurrentes impetum fecerunt, atque ita eius agmen perturbarunt, ut bona ex parte Turcae in fugam sese relictis impedimentis conicerent.[ERROR: no reftable 1:] Sed quia agrestes praeda contenti hostem elabi permiserunt, nihil ea erruptione factum, praeter quam Turcae cautiores redditi. Vniuersam praeterea Mehmethes Minorem Asiam, cum tota fere Euxini maris ora armis domuit. Ex Europaeo Ponti latere usque ad Istri ostia,[ERROR: no reftable 1:] atque Arpispolim, ex Asiatico uero usque ad Phasim fluuium sub imperium suum coegit, omissaque ora Scythiae maritima, quae inter Istrum et Carcinitem sinum interiacet, Thauricam Chersonesum de Tatharis coepit. Nec minore cura regnum tutatus est quam auxerit. Nam nihil ferme ex his, quae imperio suo adiunxit, praeter duo oppida amisit. Quorum alterum in ripis Saui amnis situm est, qua is Sirmiensem agrum Moesicumque interfluit, incolae Sabaciam dicunt; Mehmethes ipse exędificauit, quo inde Pannonios Turcae incursarent. Alterum ad Vrpanum amnem ab Illyricis regulis constructum, Iaizam, ut supra dictum est, uocant. Vtrunque Hungari, duce Matthia Coruino, pulsis inde Turcis, ui coeperunt atque praesidiis nunc quoque obtinent. Bis tantum cum hoste per se acie conflixit: semel cum Hungaris, a quibus haud mediocri caede apud Taurunum oppidum in confluentibus Saui et Danubii situm, nunc Nander Albam incolae nuncupant, est repulsus. Iterum ad 148 Euphratem cum Cassano, Medorum rege, ubi et optimum quemque ex suis in acie amisit, et hostis regis filium interfecit. Hic adeo incerta ab his regibus uictoria tunc pugnatum est, ut ab hoc praelio uterque pro uicto discesserit. Quin etiam saepius et in Asia cum uariis hostibus, et in Europa, cum Hungaris maxime, per praefectos pugnauit. Quos etsi frequentibus uexauerit incursionibus, nunquam tamen acie superare potuit, sed contra saepius eius exercitus ab his caesus est. Quod quum saepe alias, tum illa expeditione maxime accidit, qua Mehmethes in eam partem Daciae, quam Hungari Transyluaniam uocant, copias praedatum miserat. Nam ex quadraginta millibus hominum uix quinta pars exercitus domum reuersa est, caeteris, regis Matthiae Coruini auspiciis, ductu uero Stephani Botheris, eo praelio interfectis, quo Cereris campum, ager est Albae Iuliae, strages Turcaica nobilitauit. Caeterum Mehmethes cum circiter duobus et triginta annis regnasset, dum aduersus Syriae et Aegypti regem proficiscitur, in confinibus Mysiae et Bythiniae, non procul ab Olimpo monte, uita excessit. Sunt tamen, qui asserant opera Bazethis filii, qui patri in regnum successit, ueneno sublatum esse, non quod id quisquam pro comperto habet, sed, ut opinor, ab odio, quo pater filium propter eius ignauiam prosecutus est, ducitur coniectura. Satis enim constat Mehmethem de necando Bazethe cogitasse, quo Gemius, de quo supra meminimus, regni haereditatem acciperet. Hunc enim pater propter animi magnitudinem et unice amabat, et magni faciebat, egregiumque regem eum fore, et qui Othomanorum nomen summopere esset illustraturus putabat. Turcarum mores describuntur. Nec mirum est Turcas tantum imperium breui adeptos esse, quandoquidem praeter Christianorum quum desidiam tum discordiam, quae maxime hostili nos iniuriae exponit, his sunt praediti moribus, quos sane, modo non obstet Dei uoluntas, imperium neccessario subsequi solet. Etenim genus hominum est laboris, inediae, uigiliae, aestus, algoris tolerantissimum, animi ad omnia pericula, et ipsam mortem subeundam pro gloria et regis sui amplitudine promptissimi.[ERROR: no reftable 1:] Vitam parcam ac duram, atque ab omni alienam luxu ducunt. Maior anni pars aut sub dio, aut sub tabernaculis fronde seu culmo intectis agitur, atque quum iter faciunt, uel in expeditionibus sunt, si sol aestiuus feruet, aut imber incesserit, eadem penula ex subcoactis 149 confecta equum pariter et dominum protegit.
Cibus his simplex ac parabilis est, potus lac aut purus, ut fere et caeteris Machometanis, fontium liquor, uel, cum genio indulgent, melle conditus. Nulla apud eos ars aut disciplina in maiore habetur precio, quam quae decertanti usui esse potest, atque iccirco sagittandi atque equitandi peritissimi sunt. Tanta his belli inest gerendi cupiditas, ut grauius fere ocium quam morbum ferant. Hostibus superatis nihil sibi arrogant, sed totum Deo acceptum referunt. Si forte, ut saepe fit, uincuntur, suae in Deum impietati aduersam adscribunt fortunam. Et quum apud eos nulli[ERROR: no reftable 1:] sit dedecori paupertas, neque diuitiae neque generis uetustas quempiam honestiorem reddunt. Quem quisque sibi armis et uirtute splendorem parauit, eo satis clarus est, atque iccirco ad gloriam augendam maiorum nobilitatem nemo desiderat. Hospitalitatem adeo sanctam habent, ut cum quo semel cibum sumpsere, eum uel hostem factum atque in acie occurrentem uiolare nefas putent, existimantes etiam in quolibet dissidio ius amicitiae haud esse spernendum. Ad haec fidem plerique et ius iurandum tanti faciunt, quanti non modo fortunas omnes, sed et ipsam uitam. Fama satis constans est raro unquam Turcam inuentum esse, qui amotis etiam arbitris, atque sub nullo scripto, sibi creditam abnegaret pecuniam, et qui id sceleris commiserit, eum graueis apud inferos poenas luere arbitrantur. Regem suum postremo tanta colunt ueneratione, ut quosdam morti a rege destinatos in certam iuisse perniciem constet, nec ullo pacto induci potuisse, quo fuga periculum euitarent, ne scilicet aut uitae amore, qua sane nihil iucundius est mortalibus, aut per contumaciam regium neglexisse imperium uiderentur.[ERROR: no reftable 1:] Libet obiter huius rei unum duntaxat ac insigne exemplum, quod me puero accidit, commemorare. Erat apud Mehmethem Othomanum Secundum, Bazethis patrem, satrapes Mechmethes Angelus, ex Illyrico oriundus, patria Dardanus, inter omneis purpuratos gratia eminens. Is ira percitus, regis filium, eo quod uxorem eius in publicis balneis constuprasset, ueneno clam necauit, quandoquidem rex in filium pro tali admisso facinore animaduertere noluisset, quum maior poena apud Turcas adulteris constituta sit, quam qua pater filium in regni maxime spem genitum possit afficere, et quod libido magis Mechmethis Angeli quam matrimonium uiolatum esse uidebatur, quia cum singuli 150 Turcarum plures habeant uxores, nullam fere pro iusta ac legitima obtinent. Vbi haec res ad regem ab his delata est, qui Mechmethi Angelo gloriam ac tantam fortunam, ut fere fit in regum aulis, inuidebant, ceterisque indiciis deprehensa, rex domestico simul moerore, simul satrapis scelere permotus, ei mortem, multis ante quam inferret diebus, propalam minatus est. Amici, quos regis animus in Mechmethem Angelum haud latebat, lachrymantes subinde orare, suadere, ut imminentem pestem fuga euitaret, seseque uiae comites, quacunque pergeret, libenti animo offerre, periculum suum consilio adicientes. Ad haec satrapes, Immortales, inquit, uobis gratias habeo amici, quod mei magis quam uestri memores fortunam meam ruentem, non secus ac stantem incredibili fide prosequimini. Sed meum non est turpem transfugae una uobiscum subire notam, et amicorum charissimis tanti dedecoris, simul et periculi esse causa, atque alienum scelus meum ipsius, fuga patriam relinquendo, facere, in exilioque per dedecus degere studio consulendae uitae, si non regia nunc ui, at certe morbo mox omnino interiturae. Proinde quemcunque exitum mihi dederit fortuna, eum haud inuitus subibo. Atque ita uultu interrito, eodemque animo, quo locutus erat, collum laqueo frangendum carnifici praebuit. His de Othomanorum origine atque imperio, Turcarumque moribus dictis, ad ea quae intermiseram iam regrediar. Turcae magna cum spe et acclamatione denuo aggrediuntur Poloniam, a tempestate tamen aliisque calamitatibus foedissime attriti, sedes suas infectis rebus repetunt. Ingenti praeda, ut supra docuimus, quum caeterarum rerum, tum hominum, e Rhoxano agro abacta, cognitaque Polonorum ignauia, Turcarum animi ad Poloniam denuo incursandam uehementius quam antea inflammantur. Igitur expeditio in Polonos iterum decernitur, haud tamen sine quorundam purpuratorum certamine, dum sibi quisque hanc prouinciam demandari nititur. Sat emolumenti atque gloriae Balyn Marconium e Polonia reportasse pro se quisque apud regem contendebat, atque haud esse aequum, neque ex usu regio fore, uni duntaxat tantam splendoris materiam praeberi, quum gloria immodica humanus animus maxime insolescat. Quin etiam oportere aliis quoque uirtutis explicandae dari occasionem, quo exteris nationibus testatum sit non unum duntaxat, sed complures esse apud Turcarum regem duces, qui aliqua polleant uirtute. Quum his uocibus, quas scilicet cuique sua cupiditas, aut alienae gloriae dolor effuderat, regem moueri Marconius intellexisset, haud 151 mediocriter animo turbatus regem adiit, atque dicendi impetrata potestate ita disseruit:
Postea quam Balis perorauit, extemplo rex, uultu solito laetiore, ei manum (quod quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod uti aequum, ita et tutum uisum est ueteri ac perito belli imperatori illam demandari expeditionem, quandoquidem, ut supra demonstratum est, hic uir Poloniae fines Turcis primus aperuerit. Sed mens hominum successibus coeca haud saepe futuros 153 prouidet euentus.[ERROR: no reftable 1:] Nam Balys, nimium suae spei indulgens, extremo fere autumno in expeditionem profectus, non modo uacuus praeda domum reuersus est ― nempe Poloni cognito hostium aduentu in munitiora ex agris loca demigrarant ― sed etiam inde rediens circa Istrum coortis subito tempestatibus[ERROR: no reftable 2:] adeo male habitus est, ut ex octuaginta prope millibus hominum, qui secum in expeditionem iuerant, uix tertiam partem domum reduxerit. Equorum insuper centum millia, ut fama est, amissa sunt: singuli enim uel infimae fortunae homines binos in expeditione ducunt equos, uno in itinere, altero, quum hostilem agrum incursant, utuntur. Turcae igitur, dum Poloniam petunt, ad temporis incommoda uestis inopiam addunt. Nam quo essent in itinere expeditiores, ueste tantum, qua per aestatem uti consueuerunt, sese muniuerant, rati si eos forte saeuior hyems deprehendisset, spoliis hostium se a frigore defensuros. Verum his longe secus quam sperauerant res cecidit. Regressi enim pene seminudi e Polonia circa Istrum, ut diximus, adeo atroci uexati sunt tempestate, ut paucis diebus magna ex parte interirent. Nec quisquam ferme ex gregariis superfuisset militibus, insolita ui frigoris saeuiente, nisi propere in Moesiam traiectos mitius coelum et pagi Turcaicae ditionis excepissent. Circumistrana terra niue gelu concreta oppleta erat. In ea corpora fame ac longi itineris labore defatigata sternere cogebantur,[ERROR: no reftable 1:] eo quod a Dacis Moldouiis propter iniurias, dum in Poloniam proficiscerentur, illatas tectis haudquaquam accipiebantur. Itaque eo praesertim die, qui Nonis Ianuaribus illuxit, decem millia fere hominum frigore exanimata in utraque Istri ripa conspecta sunt. Cernere erat humana corpora cadaueribus iumentorum permixta passim iacentia, alia gelu contracta, atque extincta, alia ita torpentia, ut uix tenuis spiritus his inesset. Nonnulla extremis pedum ac manuum digitis, auribusque et naribus adustis, adeo foede deformata, ut similiora inusitatis quibusdam simulacris quam humanis corporibus esse uideretur. Nunquam uno praelio tantam cladem Turcas aut accepisse, aut intulisse memorant. Itaque re, ut fit, in religionem uersa, uarias huius calamitatis causas, suo quisque ingenio interprete usus, extitisse arbitrantur. Alii Marconii impietatem merito a Deo multatam affirmabant, eo quod sibi potius quam Deo, ad quem sane Turcae omnia referunt, Rhoxanam uictoriam per arrogantiam attribuisset. Alii, qui scilicet res mortalium magis consilio quam fato regi censebant, imprudentiam praefecti accusabant, quod in regiones perpetuo pene frigore 154 damnatas alieno rebus gerendis tempore copias induxisset. Nec deerant, ex Christianis maxime, qui hanc Turcarum cladem in Bazethis transferrent[ERROR: no reftable 1:] crudelitatem, atque ex Mauerdini Hadrianopolitani ortam supplicio crederent, quem sane nolentem a Christiana deficere religione, igni necari iusserat. Mauerdini Christiani iniustum supplicium, ac singularis in fide constantia et fortitudo. Hic uir licet, ut accępi, publicanus aliquot annis fuerit, atque haud satis honeste ingenteis nactus opes, utpote qui ne a foenore quidem sese continuerat, quum Turcis eius fortunae inuidiae simul et suspitioni esse coepissent, productis falsis testibus contemptae Machomethanae religionis (quod quidem apud Turcas capitale habetur) accusatus est, atque in carcerem coniectus. Sed, quia talem uirum occidere inconsulto rege ueritus, praetor, ad quem haec cognitio spectabat, quid facto opus esset consulit regem. Bazethes, alioqui rex iustissimus, diuitis rei, ut quidam credidere, auro religionis praetextu potiri cupiens, mandat praetori uti re diligenter inquisita, si Mauerdinus sceleris conuictus fuerit, lege in eum uteretur, ni spreta Christiana religione sacris Machometanis quamprimum initiari pateretur, haud sane hac in re paternam imitatus prudentiam. Ille enim, cognito Machomethis astu ac religionis uanitate, stultam ludibrio habuit superstitionem. Hoc nuntio accepto, praetor tribunal ascendit, atque strue lignorum ad terrorem circumstantium Christianorum consueto maiore composita reum, sicut erat cathenis uinctus,[ERROR: no reftable 1:] carcere educi, atque ad se attrahi iubet, silentioque per apparitorem indicto ita coepit:
Ad ea Mauerdinus, salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita respondit:[ERROR: no reftable 1:]
Hec ubi Mauerdinus dixit, extemplo clamor Turcarum in eum, quasi obiecta parum purgasset, accusatorum instinctu sublatus est, hoc quidem consilio ne forte iudex, quem rei oratione, utpote uera, haud parum motum esse apparebat, dilato supplicio accusatorum fraudem deprehenderet. Itaque praetor circumstantis metu turbae, ne scilicet iure apud regem accusari posset, quod Christianos digniores fide quam Turcas esset arbitratus, confestim Mauerdinum, prius minis, modo precibus nequicquam fatigatum, uti in sectam Machomethanam traduci pateretur, palo e medio lignorum strue eminenti admoueri iubet, ac ferreis alligari catenis. Vbi flamma per carnificem excitata, inter orandum exustus est. Hunc exitum uitae perditorum hominum scelere Hadrianopolitanus habuit, ne a uera deficeret religione, sortitus plane mortem perpetuo celebrandam praeconio, et dignam eo Christiano, qui in coetu Romani ritus natus esset. Quamquam ad felicitatem consequendam, quae post hanc uitam Christianos manet, diuersitas ritus nihil obstat, modo adsit ea religio, quam Apostoli diuino spiritu pleni per terrarum orbem tulere. An autem huius uiri iniusta damnatio causa eius cladis, quam Turcae in Polonica expeditione acceperunt, extiterit, nec ne, eius uiri iuditium sit, cui uitae 158 sanctitate diuina uoluntas, mortalibus sane, si uerum fateri uolumus, occulta, innotescere potest. Turcae in Croatia a Cara Michaele Dalmata, in Moesia autem a Milone Belmusio Hungarorum duce fortiter repelluntur; Vladislaui regis ignauiam Hungari palam detestantur. Caeterum ne Turcarum animos illa calamitate infractos esse Hungarus, et uicinus, et per se grauis hostis, arbitraretur, Bossinensis satrapes nulla foederis habita ratione (pax enim inter Hungarum et Turcas erat) contractis quingentis circiter partim equitibus, partim peditibus, praedatum in eam partem Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, est profectus. Quod ubi Ianus Coruinus, Dalmatiae praefectus, cognouit, et ipse dimissis per regiones suae prouinciae nuntiis, ad trecentos equites celeriter contrahit, atque, ut sunt Hungari elatioris spiritus, ne numero militum, sed uirtute potius superior esse uideretur, cum hac tantum manu obuiam hosti progreditur. Nec tamen fortuna destituit temeritatem. Erat apud Ianum quidam Dalmata, Cara Michael nomine, uir et animo et corporis uiribus in paucis memorandus. Miles quondam fuerat regis Matthiae Coruini, uerum ab eo ad Turcas metu iudicii transfugerat, quum latrocinii cuiusdam esset accusatus. Aliquot post annis Matthia extincto in Hungariam redierat, multis apud Turcas praeclaris facinoribus aeditis, quibus quidem uiri fortissimi nomen adeptus fuerat. Is igitur cum centum tantummodo praeesset equitibus ab ipso Iano ei attributis, fraetus uirtutis suae fama rem summae audacię est aggressus. Praemissus enim a duce cum turmalibus duntaxat suis ad explorandos hosteis, adeo alacri animo occurentes Turcas est adortus, ut eos statim in fugam conuerteret. In qua quidem fuga plus quam dimidiam illorum partem occidit, nullo fere ex suis amisso. Tanta profecto fuit siue Turcarum formido, quae quidem rem uel maxime solet euertere, siue Michaelis uirtus, siue fortuna, quam ut saepius diximus, ubique pro Dei uoluntate accipimus. Nec circa Danubium per idem tempus res quietę inter Turcas et Hungaros erant. Milon Belmusius natione Moesus, Hungarorum ducum haud postremus, forte domi in Tibisciensi agro agebat. Itaque festum Sacrosanctae Resurectionis diem celebraturus ad aedem diuae Virginis, quae haud procul a domo eius sita est, una cum filio et sexaginta circiter comitibus proficiscitur, diuinisque ibi rebus Graeco ritu peractis ad epulas et largiorem potum de more patrio conuertuntur. Deinde ubi satis 159 epulati sunt, partim ad uarios lusus, partim ad quietem pro suo quisque ingenio sese conferunt. Non latuit hoc Turcas, qui Semederiam urbem, in ripa Danubii, in Moesico agro, a Stephano Despoto exaedificatam, Taurinoque circiter uiginti millibus passuum distantem, praesidio obtinebant. Namque pridie quam eo Belmusius accessisset, uenturum eum Turcae per quemdam transfugam accaeperant. Itaque praefectus Turcarum euocatis circiter trecentis equitibus, prima uigilia traiecto Danubio, tribus fere millibus passuum a supradicto fano in quadam ualle occultus consedit; quum noctu eo peruenisset, ibi paululum et sese quieti dedit, et caeteros quiescere iubet. Mox hominum simul et equorum curatis corporibus tenuique cibo more Turcaico confirmatis, sexta diei fere hora, ratus, ut euenit, eo tempore Moesos uino graues futuros, quadraginta tantum equites progredi et Milonem leui certamine lacessere imperat, atque si hostis in se irrueret, sensim cedere, donec eum ad uallem pertraheret, ubi ipse expeditus cum reliquis equitibus rei gerendae expectabat opportunitatem. Milon, ut ei nuntiatum est Turcas adesse, equum, praesto enim erat, confestim ascendit, idem caeteros suorum facere iubet. Coactis itaque in unum suis, paululum deliberabundus haesitauit, utrum ferro decerneret, an praelium fuga uitaret. Verum postea quam paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex recenti crapula turba in hostes impetum facit, ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis famam nihil minus faciat quam temeritas: nam sicut pugnare, quum neccessitas cogat, aut spes uictoriae subsit, fortis uiri est, ita certamen interdum detrectare, quum id ratio suadeat, prudentis ducis est. Non enim semper felicitas temeritati sufficere potest. Turcae, ut edocti erant, instantibus cedunt, Christiani uero eos fugientes usque ad insidiarum locum insecuntur. Ibi pro numero utriusque partis atrox praelium exortum est, pluresque Turcarum quam Christianorum interfecti sunt. Verum paucitate nostrorum, uulnereque Belmusii patris, et quod Belmusius filius temere in hostem inuectus ceciderat, maiorem cladem Christiani accepisse uisi sunt. Milon Turcarum fraude, suo uulnere et filii morte ira 160 inflammatus, ubi ex praelio domum reuersus est, omnes captiuos Turcas, quorum non paruum numerum apud se habebat, e custodiis eductos, crudeliterque excruciatos interficit, atque ita seu dolori suo indulsit, seu antiquorum ritu, quem sane plerique Illyrici, uerae religionis inscitia, quibusdam in rebus adhuc retinent, manibus filii parentauit. Nec contentus captiuorum nece ― nondum enim ira ex dolore concepta mente decesserat ― ut primum per uulnus licuit exercitu partim ex suis, partim ex amicorum militibus ac clientibus coacto, hostium fines ingressus agros late populatus est, nihilque crudelitatis in hosteis, quos casus obtulit, praetermissum, non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercit.
Caeterum haec Turcarum in Milonem fraus haud mediocrem regi Wladislauo conflauit inuidiam, posteaquam res et uulgi rumore, ut fit, et ipsius Milonis querelis per Hungariam dissipata est. Fremebant passim plebs principesque, uoces regia indignae maiestate audiebantur, quippe iam haud dissimulanter, dolore uerecundiam uincente, Vuladislauum segnem, desidem, ignauum appellabant, utpote cuius animum nec gloriae cupiditas tangeret, nec infamiae turpitudo morderet, rursus manus ad coelum tendentes regem Matthiam Chugniadem Coruinum amissum quasi uiuentem impares desiderio implorabant. Hunc unicum regem fuisse praedicabant, qui non modo ciues suos ab externa ui tutari, sed etiam imperium suum augere nosset; Vuladislauum cum perfida Turcarum gente foedere iungi, nempe qui plura nefanda facinora per pacem et inducias, quam dum bellum gerunt, perpetrent, incursiones in agros de improuiso faciant,[ERROR: no reftable 1:] populationes, spolia, raptus exerceant, nihil tuti arma deponentibus relinquant, quippe queis nihil ueri, nihil sancti, nulla prorsus iurisiurandi religio inesset.[ERROR: no reftable 2:] Haec aut his similia, prout dolor animi iratis uerba suppeditabat, ab Hungaris tum in Vuladislauum, tum in Turcas merito iactabantur. Nam sicut Turcae priuatim fidem egregie colunt, ita ubi publica affulsit utilitas, omne ius fasque prae ea contemnitur. Tantum[ERROR: no reftable 1:] nimirum his inest uel malis artibus imperii augendi studium.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.