Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Caeterum Rhacusani mente, ut fit, secundis rebus sublati, fortuna sua haud modeste uti coepere. Itaque cum Stephano Cossicio, finitimo et 114 amico, sub quo aliquot Dalmatiae regiones tunc erant, inimicitiis stolide susceptis[ERROR: no reftable 1:] adeo pertinaciter[ERROR: no reftable 2:] armis contenderunt, ut absumpta eo bello magna ui auri,[ERROR: no reftable 3:] accisisque rebus suis, in detestabili scelere unum ex Stephani liberis, qui natu maximus erat,[ERROR: no reftable 4:] spe pecuniae illecto, persuaserunt, a patre ad Turcas descisceret, atque ne belli quidem iure seruato licitati[ERROR: no reftable 5:] sunt, hostilis capitis pecunia percussori promissa. Quod quidem certamen imprimis Turcis aditum in Dalmatiam aperuit, et Cossiciam familiam extinxit, Rhacusanamque ciuitatem non modo tributariam fecit, sed etiam in Turcaicam seruitutem pene redegit. Cumque usu uenire solet, ut qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem et ipse superetur, nec multo peius uictori quam uicto accidat. Atqui haec seruitus quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen quantum a dignitate dempsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus metum inde in consilio habent, ac omisso amplificandae fortunae studio sublimium animorum affectu solis uectigalibus augendis incubuere, unde et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis custodiam neccessariae. Sed iam procul ab incoeptu tractus, eo unde me Rhacusana ciuitas auocauerat, reuertar.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.