Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Caeterum, Rhacusanae ciuitatis admonitus mentione, quae quidem ciuitas
Dalmatici nominis hac tempestate longe opulentissima est, aliquantisper a
suscepto excedam negotio, repetamque eius 103
urbis primordia, et quemadmodum ea tandem, una cum reliqua Dalmatia, in
Hungarorum regum concesserit ditionem aperiam. Nec equidem aut fabulas ab
aliis confictas sequar, aut ipse nouas componam, per studium huius urbis
clariore origine nobilitandae ― quum nulla prorsus ciuitati a re militari
abhorrenti solique mercaturae deditae dari possit nobilitas ― uerum omnia
uel ex uero hausta, uel quam simillima ueri in medium proferam, sequens
imprimis Docleatem authorem, qui incolumi adhuc Doclea, nobili Dalmatiae
urbe, Slouinorum res excidiumque Epidauri, et originem Rhacusanae urbis
commemorauit. Quae quidem scripta, licet essent uetustissima specie, quum ad
manus meas peruenere, non tamen adeo multorum annorum tabe corrupta erant,
ut legi non possent. Sed neque hanc digressionem nimis alienam existimari
uelim, quum res Rhacusanae cum Hungaris, utpote ueteribus sociis, haud
absurde possint coniungi.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|