Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ad auxilia militaria etiam clerus Hungariae regi cur et unde teneatur.

Haec quidem auxilia sacerdotes antiquo debita instituto ad bellum contra Polonos misere. Ad haec autem munia iccirco legibus adstricti sunt, eo quod praedia et commoda regni Hungariae a diuo 84 Stephano, quem primum regem ab Hungaris appellatum supra demonstrauimus, trifariam fere diuisa sunt. Quorum unam partem, et eam quidem potiorem, sacerdotes administrant, aliam nobilitas possidet, tertiam, una cum publicis uectigalibus ac colonorum tributis, rex ipse obtinet. Haec enim regibus et ad pacis ornamenta et ad belli subsidia tribui neccesse est. Atque quum totum regnum ex duobus et septuaginta conuentibus seu ciuitatibus, ut supra dictum est, constet, omnes in quatuordecim dioceses distributae sunt, quibus singulis suus praeest pontifex. Qui sane partim adaequant opibus nobilitatem, partim longe superant, atque aeque ac caeteri principum in suos uitae necisque obtinent potestatem.[ERROR: no reftable 1:] Quam profecto ueteres religiosissimi reges, indulgenter quidem, caeterum non satis prouide, sacerdotibus permisere. Hi enim simul potestate sua, simul opibus abusi iam pridem ab apostolica mansuetudine ac humanitate, nedum a paupertate, quam Christus, hominum Seruator, maxime commendauit, degenerarunt, quamquam haud incongruum mihi uidetur esse, ut Summi Dei sacerdotes hominum etiam sint moderatores, modo humana mens intra iuris sui praescriptum sese contineret, nec regno et immodicis imperiis elata modestiae obliuisceretur. Quotus enim est aetatis nostrae pontifex, qui officii sui memor, contemptis his terrae oblectamentis, coelum, ut ita dixerim, aspiciat, atque animi, non corporis utatur imperio? Sed quid loquor de pontificibus, qui fortunae obsequiis deliniti interdum cupiditatibus suis nequeunt imperare,[ERROR: no reftable 2:] quum plaerique infimi ordinis sacerdotes, accersita illa egestate et simulato rerum contemptu insignes, tristem uultum, plenam honestatis orationem, sordidum habitum maximis uitiis praetendant, atque alienam simplicitatem ueluti occasionem sui lucri arripientes uirtutum instrumentis, quibus pessime utuntur, imponunt,

-- 73 --

aeque ac optima patrum instituta non ad uitae integritatem ac religionem conseruandam, sed ad homines in fraudem inducendos essent[ERROR: no reftable 3:] excogitata! Sed de his alias.[ERROR: no reftable 4:]

Dalmatiae sacerdotes consulto praeterii, quippe qui, quum partim ob frequentes Turcarum incursiones ualde pauperes sint, partim in Turcarum ditione degant, rempublicam Hungaricam armis iuuare haudquaquam potuere. Ex profanis uero optimatibus Stephanus Sepusiensis, regni palatinus, quem summum dignitatis locum obtinere 85 docuimus, quingentos equites, omnes quidem galeatos, secum duxit. Item praefectus Transiluanae regionis quingentos, in queis ducenti leuis armaturae fuerunt. Laurentius Vuilacenus ducentos galeatos, totidemque leuis armaturae equites aegre armauit, tametsi non mediocri manu rem publicam eo tempore iuuare potuerit, si in eam bene fuisset animatus: nulli enim secundus post palatinum uti dignitate, ita et opibus extitit. Ianus, regis Matthiae Chugniädis filius, magno animo iniuriarum oblitus, cum quingentis galeatis equitibus, trecentisque leuis armaturae affuit. Solocii ducentos dedere, totidem Prinnii, Polocii cum Rhosgoniis quingentos. Paulus Cinisius cum centum galeatis equitibus leuisque armaturae ducentis uenit. Neque enim nunc Thibisuarensis prouinciae, cui praeerat, uires, quae quidem ad iustum accedunt exercitum, sed quot militum aere proprio conduxerit, his copiis adnumero. Gerebii centum galeatos totidemque leuis armaturae huic exercitui addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a Turcis spoliati, atque ea tantum possidentes, quae Lupus, eodem patre genitus, uirtute sua et regis Matthiae Chugniädis liberalitate assecutus fuerat, cum sexingentis equitibus, qui quidem omnes leuis armaturae fuerunt, in auxilium regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus, prior Varanensis, quingentos equites misit, quo sane officio cum rege senatuque Hungarico in perpetuam gratiam reuersus fuisset, ni posthac grauiter deliquisset, quum in regem, tum in rempublicam Hungarorum, de cuius delicto suo loco memorabo. Demetrii et Stephani liberi, quos Iaxios cognominant, cum trecentis equitibus uenere. Milon Boemusius mille secum adduxit. Petrus Dotius centum, Berislaui ducentos. Caeterum multos procerum, qui non parua manu reipublicae operam nauare eo bello poterant, silentio praeteriui,[ERROR: no reftable 1:] qui scilicet aut res priuatas communibus praetulerant sumptibus propriis parcentes, aut hostibus adhaeserant, necdum in patriam redire ausi metu tacito per conscientiam scelerum animis insidente, quandoquidem regnum Hungariae oppugnari absque ciuium armis haud quaquam potuit.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.