Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Vuladislauus, Albensibus ob male defensam urbem iusta ignominia notatis, atque omnibus antiquorum regum in eos honorificis consultis ac decretis, quibus prae caeteris Hungariae urbibus erant honestati, abrogatis, desperata ferme salute Budam lectica aduehitur. Palustri enim coelo insuetus graui aegritudine Albae correptus est. Hungari uero recepta Alba laeti, utpote antiqua regni sede recuperata, domum discedunt. Alberthus, ut dictum est, indutiis dolo impetratis, quo moram ac dilationem[ERROR: no reftable 1:] ad colligendas uires haberet,[ERROR: no reftable 2:] supplemento iam militum e Polonia accersito, iterum exercitum, nil tamen hostiliter agens, in Hungariam induxit, forte credens, quod quidam arbitrati sunt, Vuladislauum fratrem morbo, quem Albae contraxerat, interiturum.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.