Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Caeterum ne Turcae fines Hungarorum exercitu
uacuas[ERROR: no reftable 1:]
nacti popularentur, Paulum Cinisium ad prouinciam suam Thibiscum,
regionesque circa positas tutandas dimittit. Nemo autem fuit aetate illa Hungarorum
ducum, qui ita Turcarum contunderet ferociam, atque ab incursionibus eos deterreret.
Alemani, postea quam cognouerunt neque stipendium, neque ullum aliud auxilii genus
a Maximiliano mitti obsessis, ingentemque hostium exercitum 80 Albae circumfusum
animaduertunt, longa ad haec obsidione famem etiam pertimescendam esse censerent,
ultro colloquium petunt Hungarorum, ad id neccessario recurrentes, quod paulo ante
inani spe inflati contempserant. Itaque pacti, ut cum armis et caeteris suis rebus, ex
Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi
cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti
omnia Pannoniae loca ab se occupata intra paucos menses, partim sua sponte (pace mox
cum Maximiliano facta), partim armis coacti, ante quam pax componeretur, reliquerunt.
Iam enim senescere coeperat Alemanus, minoremque in dies missilibus suis, puluere
praesertim accensibili deficiente, formidinem afferebat, Hungaris ac Boƫmis ad pugnam
comminus ineundam, ut ante dictum est, promptioribus, utpote statariis, atque in congressu ea praeditis audacia, ut nihil magis ignominiosum apud ipsos sit quam aut locum
relinquere, aut tergo uulnus accipere.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|