Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Iam uere appetente[ERROR: no reftable 1:] rex uniuersae nobilitati edicit uti se Albam Regiam oppugnaturum omnes sequantur. Neque enim hostes in corde regni diutius morari, agrosque Pannoniae percursare, tum regi tum Hungaris, Martiae genti, honestum esse uidebatur. Nobilitas enixe dicto audiens ad signa frequens conuenit.[ERROR: no reftable 2:] Quicunque enim in regno Hungariae praedia cum colonis, qui quidem prope seruorum loco habentur,[ERROR: no reftable 3:] possidet, antiquo Hungarorum instituto cogitur proprio sumptu, pro facultate scilicet rerum suarum, sese ad bellum parare, atque regi in expeditionem proficiscenti adesse, hostesque a patrio duntaxat solo arcere. Neque enim extra regni fines suo quisquam impendio militare lege cogi potest.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.