Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Porro hic lacus magnitudine sua et natura aquae, piscibusque, quos[ERROR: no reftable 1:] suauissimi diuersique ab aliis fert saporis, est memorabilis. Nam quum, quod in tota Hungaria humoris est, per hyemem gelu astringatur, haec sola aqua raro admodum congelascens, continuis ferme anni temporibus pisces subministrat. Campi ei adiacentes sicut frugibus sunt foecundi, ita et colles ripis eius imminentes gignendis uuis huberrimi,[ERROR: no reftable 2:] caeterisque uarii generis arboribus 76 felicissimi, nec ulla ex parte maritimae cedentes amenitati. Et

-- 66 --

quoniam de abbatia diui Anniani mentio facta est, non alienum uisum est insignem cuiusdam monachi ex eo genere, quos uulgo Conuersos appellant, eo bello audaciam, et quo exitu uitam finierit obiter memorare. Neque enim sacerdotum gratia mihi obstabit, quo minus turpia eorum recenseam exempla, ne scilicet quempiam lateat sacerdotes magis uirtute quam sacerdotio tutos esse debere, religonemque non habitu exteriore, sed probitate atque innocentia constare.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.