Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Balathon, Hungariae lacus, describitur; monachi cuiusdam latrocinia et supplicium; Cinisius Austriacos cohibet; Hederius Banus feliciter contra Turcas pugnat. Caeterum
quum pallantes Alemani subinde agerent praedas, totam circa regionem cum lacu
Peïsone, quem incolae Porro hic lacus magnitudine sua et natura aquae, piscibusque, quos[ERROR: no reftable 1:] suauissimi diuersique ab aliis fert saporis, est memorabilis. Nam quum, quod in tota Hungaria humoris est, per hyemem gelu astringatur, haec sola aqua raro admodum congelascens, continuis ferme anni temporibus pisces subministrat. Campi ei adiacentes sicut frugibus sunt foecundi, ita et colles ripis eius imminentes gignendis uuis huberrimi,[ERROR: no reftable 2:] caeterisque uarii generis arboribus 76 felicissimi, nec ulla ex parte maritimae cedentes amenitati. Et
quoniam de abbatia diui Anniani mentio facta est, non alienum uisum est insignem cuiusdam monachi ex eo genere, quos uulgo Hic itaque ante initium Alemanici belli, cum esset coenobii curator, cum quibusdam
uicinis nobilibus uiris propter sacerdotii commoda, quae quidem hoc tempore in
Hungaria maxime profanis praedę exposita sunt, inimicitias exercebat, multasque iniurias ultro intulerat recęperatque. Caeterum postea quam ea loca Alemani occuparunt,
ratus se nactum[ERROR: no reftable 1:]
praemendorum inimicorum occasionem, sacerdotali ueste deposita profanam sumit, collectaque perditorum hominum ac latronum manu agros inimicorum,
quasi belli iure liceret, uastare coepit, eoque sceleris processit, ut ne his quidem uicinis
parceret, a quibus nulla iniuria erat lacessitus. Inconcessum, enim, ubi per nefas eduxeris
gladium, eo non abuti haud facile est. Quod ubi Paulo Cinisio, et suopte Caeterum Alemani populandi, ut dictum est, dulcedine illecti, quum omnia circa posita infesta redderent, Valentinus Cheraenus, iuuenis impiger, Miloque Boëmusius a Paulo Cinisio missi cum aliquot equitum turmis 77 eos praedabundos inuadunt, ac parum admodum resistentes in fugam compellunt. Pilulariae enim, quas solas Hungaris timori esse hostes putabant, puluere propter imbrem inaccensibili, nullo eis usui fuerunt. Itaque quosdam interficiunt, nonnullos uiuos capiunt, reliquos fugientes Albam usque persequuntur. Huius haud satis digni dictu certaminis euentus adeo et hosticorum tormentorum Hungaris metum dempsit, et Alemanos formidinis impleuit, ut posthac agrestes etiam pene inermes manum cum Alemanis conserere auderent. Et profecto facile loco cedunt, fugamque arripiunt, qui solis missilibus fraeti rem gladio gerere totamque uim in hostem cominus effundere non sunt assueti.
Per idem tempus, iam enim Hungaris[ERROR: no reftable 1:]
laetior fortuna affulgere coeperat, Ladislauus
Hederius, Dalmatarum praefectus, quem
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.