Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Interiectis non ita multis diebus Alemani itidem Alba egressi Sogoram, Nicolai Hederuarii summae nobilitatis uiri oppidum, quo omnes fere Sisiensis regionis opes hostili metu erant comportatÄ™, adoriuntur. Erat oppidum Nicolai auaritia uacuum propugnatoribus ac omni defendendorum moenium apparatu. In portis tamen eximiae magnitudinis

-- 65 --

tormentum, nulla re neccessaria ad emittendum lapidem instructum, metu hostibus incutiendo collocauerant oppidani, in re trepida id consilii capientes. Vanum auxilium et inutile comentum fuit suomet prodendis consilio. Nam quod locus absque praesidio esset, quodque tormento nec puluis accensibilis, nec pila missilis inesset, sed ad terrorem 75 duntaxat hostium in conspectum datum, Alemani muris obequitantes facile animaduertere, nullo praesertim in muris propugnatore conspecto, qui eos missilibus arceret, cuius rei dubitatio statim exempta est, ubi quorundam captiuorum affirmatione id ita esse compertum est.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.