Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Rex simul Rhassiani temeritate obiurgata, simul eo ob
uirtutem collaudato, Alberthum in secretum adductum amotis arbitris alloquitur, iniurias
coram expostulat. Ostendit eius peruicacia regnum Hungariae in summum periculum
esse coniectum, Viannam amissam, Alemanos magna utriusque exercitu nondum paratus inops consilii ambigeret, cui primum ingruenti procellae obuiam iret; illum uero ambitionis ac impietatis nota aspersum, quod iure gentium neglecto fratris natu maioris regnum inuadat. Monuit deinde ab armis discederet, nec Hungaros tot iniurias inferendo in se concitaret. Quin etiam desineret Hungarorum iudicio ac studiis impedimento esse, caueretque, ne eorum libertati in constituendo rege moram frustra afferendo suam labefactaret libertatem, nec putaret ui agendum esse cum Hungaris, quippe qui peruicacibus maxime obluctari solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio nunquam abdicaturos.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.