Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile Hungaros, nobilem bello gentem, aliena uoluntate, atque non quidem datis, sed acceptis conditionibus, ad pacem descendere? Qua propter uelim mihi respondeant, qui speciosa quadam decoris et gloriae decaepti imagine iusiurandum rumpendum censent: quid nam potest esse in rebus humanis tam optandum, quod uirtuti ac honestati sit anteponendum?[ERROR: no reftable 1:] Atque an aliquid in bonis fortunae inueniri possit, quod contempta iuramenti religione in animum admittere debeamus? Enimuero, proceres Hungari, si uestri similes esse uultis, nullis potius quam nostris ipsorum exemplis utendum est uobis. Quis enim uestrum est adeo infima fortuna, qui ab hostibus e custodia dimissus atque iuratus, ut ad certam diem rediret, non mallet, modo sit honesto loco natus, captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum infringere? Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent?

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.