Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quantum detrimenti, comilitones, regi nostro regnoque Hungariae, Alberthi iniquitas atque haec tam improba regnandi intulerit spes, non est neccesse me uobis iam proelio instante narrare, quum pręsertim neminem uestrum ea fugiant, quae uniuersam fere Europam fama peruasere. Quis enim ambigat, quicquid damni, quicquid ignominiae post regis Matthiae obitum huic regno infixum est, non id totum ab ipso Albertho manasse, eiusque scelere perpetratum esse? Propterea quod si ille suis finibus sese continuisset, postea quam nos Vuladislauum in regem accepimus, nec in Hungariam, temerarius homo, atque in fratrem impius irrupisset, Hungari, pace iam cum Iano Matthiae filio composita, in diuersa studia ac factiones nunquam fuissent diuisi. Nulla utique inter ciues uni ac eidem modestissimo principi subiectos oblata dissensionis occasione, uerum iisdem animis, atque eadem uoluntate communibus[ERROR: no reftable 1:] uiribus patriam defensuri fuissent, publicasque iniurias ultum issent, quamquam Polono hoste amoto, quum procul dubio nemo ausus esset Hungaris fieri iniurius, nihil fuisset ab hoc regno propulsandum.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.